Liber 3



Liber 3 : De Conventu

Capitulum 21


De Liturgia cotidiana celebranda«»

  1. Quae ad conversationem monachi, in cella vel inter laborandum Deum auscultantis, pertinent, rite explicatis, Domino iuvante de Conventu nunc dicemus. Gratia enim Sancti Spiritus solitudinis cultores ita congregat ut in caritate efficiantur una communio, ad imaginem Ecclesiae, quae una in multis locis exsistit.
  2. Cum sanctus Pater noster Bruno eremum, una cum sex sociis, ingressus est, veterum illorum monachorum vestigia insequebatur qui silentio et paupertati spiritus ex toto dedicati fuerant. Attamen haec propria primorum patrum nostrorum gratia fuit, ut in illam vitam introducerent Liturgiam cotidianam quae, servata institutionis eremiticae gravitate , eam expressius consociaret carmini laudis quod Summus Sacerdos Christus Ecclesiae suae tradidit. Quam Liturgiam peculiarem tuemur, utpote vitae contemplativae et solitariae consentaneam .
  3. Ad instar veterum monachorum synaxeos, praestantiorem in nostra Liturgia locum tenent Vigiliae noctis, matutinis subsequentibus Laudibus, atque Eucharistia conventualiter celebrata, necnon laudes vespertinae. Pro quibus Officiis in ecclesiam coadunamur.
  4. Quum pro Eucharistia convenimus, in Christo praesente et orante familiae cartusiensis unitas consummatur. Qua dominici sacrificii commemoratione omnes monachi claustri necnon fratres, prout ipsi eligunt, cotidie congregantur.
    Praeterea sacerdotes in solitudine una cum Ecclesia Eucharistiam litant; tunc humilis in deserto suae conversationis oblatio in Christum assumitur ad gloriam Dei Patris.
    Diebus autem vitae communis magis accommodatis, monachi concelebrare possunt, in unum coadunati sacerdotium.
  5. Oratio nocturna illa est qua in excubiis persistentes divinis, exspectamus reditum Domini ut cum pulsaverit, confestim aperiamus ei. Vespertinae autem laudes eo tempore celebrantur quo vergens dies animas ad spirituale sabbatum invitat.
  6. Ceteras Liturgiae Horas canonicas de more in cella dicimus. Diebus autem dominicis et sollemnibus Tertiam, Sextam et Nonam in choro cantamus.
  7. Liturgia in secreto cellae celebrata vitae solitariae quae est libertas animae accommodatur, ita ut cum cordis inclinatione maxime consonare valeat, quamvis semper actus sit vitae nostrae communis. Pulsata autem campana, omnes simul orantes totam Domum unam gloriae Dei laudem efficiunt.
  8. Dum divinum celebrant Officium, monachi vox et cor fiunt ipsius Ecclesiae, quae per ipsos Deo Patri in Christo cultum adorationis, laudis et supplicationis offert, et pro peccatis humiliter petit veniam. Quo magni momenti munere monachi per totam vitam quidem, sed expressius et publice per sacram Liturgiam funguntur.
  9. Cum Sacras Scripturas assidue meditari monachi officium sit donec in naturam quasi vertantur, eas quando in sacra Liturgia ab Ecclesia nobis subministrantur, ut panem Christi accipimus.
  10. Liturgia conventualis semper cantatur. Patrimonii autem Ordinis antiqua et stabilis pars est cantus gregorianus noster, quem interioritatem mentisque sobrietatem fovere novimus.
  11. Monachi claustri sacri Officii formae tenentur, quae in nostris libris liturgicis describitur. Monachorum vero laicorum in sacram Liturgiam participatio variis modis fieri potest, alibi descriptis (49.10) ; quocumque casu, ipsi orationem publicam Ecclesiae agunt.
  12. Praeter Officium divinum, a Patribus nostris Officium Beatae Virginis Mariae traditum est, cuius singulae Horae respondentem divini Officii Horam praecedere solent. Illis precibus perennis novitas celebratur mysterii quo Beata Virgo Christum in cordibus spiritualiter parit.
  13. Cum Dominus ad hoc nos vocaverit ut omnem creaturam coram Eo repraesentemus, nos oportet pro omnibus intercedere, pro fratribus nostris, proximis et benefactoribus, necnon pro cunctis vivis et defunctis.
  14. Liturgiam reconciliationis, qua perpetuum Pascha Domini nos peccatores faciem eius quaerentes renovat, frequenter celebramus. Spiritualis enim vita nostra pendet ex assiduo diligentique usu personali Sacramenti Paenitentiae .
  15. Quia nostrum est propositum sine intermissione ad Deum vigilare, tota vita nostra quasi una efficitur liturgia, quae certis quidem temporibus expressior fit, sive in nomine Ecclesiae rite preces offeramus, sive proprii cordis sequamur instinctum. Sed ea varietate non dividimur, cum semper in nobis sacerdotium suum exerceat idem Dominus, eodem Spiritu Patrem orans.

Capitulum 22


De vita communi«»

  1. Cum in cellis vel in oboedientiis vitam solitariam colimus, cor incenditur et alitur igne divinae caritatis, quae est vinculum perfectionis et nos constituit membra unius corporis. Hanc dilectionem quam ad invicem habemus, horis statutis cum convenimus, verbo et opere in gaudio manifestare, necnon pro fratribus nosmetipsos abnegare possumus.
  2. Sacra Liturgia est vitae communis dignior pars, quippe quae inter nos maximam condit communionem, cum cotidie adunati eam ita participamus ut unanimiter Deo astare valeamus.
  3. Capitulum Domus locus est non parvae dignitatis, ubi, pro humillimo omnium servo quondam receptus, unusquisque culpas deinceps commissas coram fratribus agnoscit; ubi lectionem sacram audimus et de rebus quae ad bonum commune spectant deliberamus.
  4. In quibusdam Sollemnitatibus omnes in capitulum convenimus ad sermonem audiendum a Priore factum vel ab alio cui ipse commiserit.
    Diebus dominicis et sollemnibus _ exceptis Sollemnitatibus Nativitatis Domini, Paschae, Pentecostes, omnibusque in Quadragesima super hebdomadam occurrentibus _ post Nonam ad capitulum pergimus, ut lectioni Evangelii vel Statutorum attendamus. Altera etiam quaque hebdomada, vel semel in mense, secundum consuetudinem Domorum, ibidem culpas publice recognoscimus. Unusquisque culpas contra fratres, contra Statuta, vel etiam contra generale officium servitutis nostrae commissas confiteri potest. Et quia nonnisi per murum silentii custoditur solitudo cordis, qui silentium fregerit, commissum semper agnoscet, et aliquam publicam paenitentiam secundum morem faciet. Accusatione facta, Prior admonitiones opportune impertiri poterit.
  5. Fratres in capitulum vel alium locum, hora congrua, diebus dominicis conveniunt, ubi Statuta ipsis leguntur et explanantur, vel pater a Priore deputatus christianam impertitur doctrinam. Culpas ibidem recognoscunt, nisi interfuerint capitulo simul cum patribus.
  6. Monachi ad nutum Prioris in capitulum congregantur quoties de aliquo negotio deliberandum est vel Conventus consilium a Priore requiritur.
  7. Commune prandium habemus in refectorio diebus dominicis et sollemnibus, quibus saepius convenimus et locus datur solatiis vitae familiae. Refectorium, quod post Officium in ecclesia ingredimur, in mentem revocat Cenam quam Christus sacravit; mensas ibidem benedicit sacerdos qui Missam in Conventu celebravit, et dum cibus corporalis nobis ministratur, divina lectione simul pascimur.
  8. Colloquium commune conceditur patribus post Capitulum Nonae ; fratribus autem, iudicio Prioris, in quacumque Sollemnitate pro iis quibus libet. Semel vero in mense habetur colloquium pro omnibus fratribus; hac die, ad nutum Prioris patres et fratres communem habere possunt recreationem, ad quam etiam novitii iunioresque professi vocari possunt.
  9. Dum recreamur meminerimus consilii Apostoli: gaudere, idem sapere, pacem habere, ut Deus pacis et dilectionis nobiscum maneat . Cum colloquium sit communitatis congressus in unum, vitemus in partem secedere, nec alibi loquamur quam in loco ubi omnes conveniunt, nisi forte pauca verba.
  10. Quoniam, ut ait sanctus Bruno, arctiori disciplina studiisque spiritualibus animus infirmior fatigatus, saepius eremi amoenitate et agri pulchritudine relevatur ac respirat , patres semel in hebdomada spatiamentum habent, excepta Hebdomada Sancta. Fratres vero unum spatiamentum in mense habent ad libitum singulorum, qui tamen ter saltem vel quater in anno eidem interesse debebunt. In quo spatiamento, patres et fratres, iudicio Prioris, simul ambulare possunt.
  11. Secundum antiquam Ordinis consuetudinem, semel in anno maius conceditur spatiamentum, quod patres et fratres, necnon novitios iunioresque professos, simul habere licet si Priori opportunum videtur. Hoc die terminos spatiamentorum a Capitulo Generali approbatos transgredi permittimur, et aliquid viatici nobiscum portare possumus. Sed et in hoc spatiamento cartusiana frugalitas servanda erit et procul ab extraneis manducabimus. Priori insuper licet concedere alterum eiusdem modi spatiamentum, in quo tamen non comedimus.
  12. Spatiamenta nostra talia sint ut animarum unioni salutarique earum profectui faveant. Propterea omnes idem iter euntes simul ambulent, ut unusquisque cum ceteris alternatim colloqui possit, nisi rationabili de causa duas vel tres turmas habere melius videatur. Quod si, dum exeunt, per vicinos vicos necessario procedendum sit, solo transitu sint contenti, servata omni modestia, nec umquam domos saecularium ingrediantur. Colloquia cum extraneis ne habeant nec quicquam iisdem dispensent. In spatiamentis ne comedant aut bibant, praeter aquam crudam fontis qui in via occurrit.
  13. Haec colloquia instituta sunt ut mutuam foveant dilectionem et solitudini iuvamen afferant. A multiloquio, clamore et risu indecoro caveamus ; sint sermones nostri religiosi, non vani, nec saeculares ; omnem speciem detractionis vel murmurationis sedulo vitemus. Cum altero dissentientes, eum sciamus audire, eiusque animum intellegere studeamus, ut in omnibus arctius efficiatur vinculum caritatis.
  14. Ter in anno opera communia faciunt patres ad nutum Prioris, qui ea etiam omittere potest. Inter Nonam et Vesperas scilicet, labores in communi complent, silentium servantes ut supra dictum est (5.6) ; qui labores per tres dies protrahi possunt. Praeter ea quae pro Sacrista agenda veniunt, Prior aliquam operam iniungere potest quae fratribus sit levamini ; tuncque patres gaudebunt de occasione sibi data participandi fratrum ministerium. In hebdomada in qua opera communia fiunt cuilibet patri licet spatiamento non interesse.
  15. Semel in mense qui volunt inter patres possunt de consensu Prioris tempore spatiamenti alicui operi vacare ad modum operum communium, cum licentia tamen colloquendi.

Capitulum 23


De Priore«»

  1. Omnis Domus Ordinis ubi adsunt saltem sex professi capaces eligendi suum Priorem eligere potest. Electio autem intra quadraginta dies fieri debet : quo tempore elapso, Reverendus Pater vel Capitulum Generale de novo Priore providebit.
    Habent vocem activam in electione omnes sollemniter professi in Domo residentes, ad normam cap. 38, n. 2.
  2. Primum, Conventus per votum secretum (ad normam can. 119 2ø) decernit an eligere velit. Quod si noluerit, Capitulum Generale vel Reverendus Pater orbatae Domui provident. Si ad electionem proceditur, oportet ut futurus Prior tot vota habeat quae excedant medietatem suffragiorum actu expressorum. Si, post quartam votationem, nemo eligitur, Reverendus Pater Domui providet de pastore (cf. 38.1, 14 et 15).
  3. Confirmatio electionis fit a duobus monachis a Capitulo Generali vel a Reverendo Patri deputatis, ut in cap. 38 Statutorum explicatur ; in quo etiam capitulo normae particulares de forma electionis continentur.
  4. Eligi non potest qui ad sacerdotium non est promotus, qui nondum in Ordine quinque annos post factam professionem sollemnem vixerit, necnon qui aliquo detinetur ex impedimentis particularibus cap. 38 n. 7 expressis.
    Omnis autem Prior munus dimittere nequit nisi misericordiam acceperit.
  5. Prior exemplo Christi in medio fratrum suorum est sicut qui ministrat , eosque regit secundum spiritum evangelicum et secundum formam Ordinis, quam et ipse traditam accepit. Omnibus verbo et vita prodesse conatur ; specialiter autem monachis claustri, ex quibus sumptus est, quietis, stabilitatis, solitudinis et ceterorum quae ad eorum vitam pertinent exercitiorum, exemplum praebere debet .
  6. Sedes eius ubilibet et vestitus nulla quasi dignitate vel pretiositate differt a ceteris, nec quidquam gestat unde quod sit Prior appareat .
  7. Ad eum spectat cultum divinum cum honore et reverentia celebrandum moderari, ut in liturgicis Statutorum Libris dicetur.
  8. Prior, cum in monasterio sit pater communis omnium, eandem sollicitudinem fratribus ac patribus manifestet, eos in cellis et oboedientiis aliquando visitans. Si quis ad cellam ipsius veniat, cum omni caritate eum recipiat, ac semper unumquemque libenter audiat. Sit talis ut monachi, praesertim in tribulationibus positi, possint tamquam ad benignum parentis sinum confugere, animumque etiam suum, si velint, libere ac ultro aperire. Non secundum hominem iudicans, cum monachis suis satagat Spiritum auscultare communi inquisitione Dei voluntatis, cuius interpretandae pro suis fratribus mandatum accepit.
  9. Non debet Prior, ut ametur, regularem disciplinam relaxare, cum hoc sit oves non servare sed perdere. Monachos econtra regat qua filios Dei, illorum voluntariam subiectionem promovens, ut in solitudine Christo oboedienti sese plenius conforment .
  10. Monachi vicissim Priorem suum in Christo diligant et revereantur, ac semper ei deferant humilem oboedientiam. Credant ei qui animarum eorum curam in Domino suscepit, omnem sollicitudinem in eum, qui vices Christi agere creditur, proicientes. Ne sint sapientes apud semetipsos, innitentes prudentiae suae , sed, cor suum inclinantes ad veritatem, audiant monita patris sui.
  11. Iuniores, cum inter sollemniter professos conversari incipiunt, conversos votorum sollemnium noviter professos, et donatos qui iam non sunt sub Magistri tutela, sibi ipsis et propriae voluntatis arbitrio Prior non relinquat, cum experientia doceat, in istis annis maxime, vocationem nostram in discrimine esse, et ab eis totam vitam sequentem pendere. Sed cum illis simpliciter privatim colloquendo, paternum, immo fraternum eis praebeat auxilium. Curet insuper, quantum fieri potest, ne monachos citius post expleta studia ad officia, maxime Procuratoris, promoveat.
  12. Prior vigilet ut fratribus Capitulum regulariter teneatur. Provideat insuper ut semel in hebdomada eis fiat expositio doctrinae christianae vel Statutorum. Et cum hoc sit grave eius officium, sollicite advigilet ut fratres solidam formationem recipiant atque libri ad hoc idonei ipsis ministrentur.
  13. Sollicitus sit etiam circa infirmos, tentatos et afflictos, expertus quam aspera interdum solitudo nobis fieri possit.
  14. Exclaustratos, et eos etiam qui forte Ordinem sponte dimiserint, actuosa caritate amplectatur ac, ut Dei voluntatem intellegant et sequantur, pro viribus adiuvet. Eos semper paratus sit amanter excipere, sed non indifferenter cum omnibus communicare sinat.
  15. Libros, cum sint sempiternus animarum nostrarum cibus , Prior suis monachis libenter praestet. Quos imprimis Sacra Scriptura, Ecclesiae Patribus probatisque monasticis auctoribus pasci decet. Alios quoque solidos libros eis praebeat, sollicite pro cuiusque utilitate selectos. In solitudine enim lectioni vacamus, non ut de quibuscumque novis sententiis erudiamur, sed ut fides in pace nutriatur, et foveatur oratio. Potest etiam Prior, si opus erit, librum aliquem monachis suis prohibere.
  16. Prior debet rebus et negotiis Domus suae superintendere et de omnibus generalem sollicitudinem et providentiam habere ; bona secundum Deum, conscientiam et formam Ordinis discrete dispensare et sollicite curare ne quid male expendatur. Verumtamen, ne forte, temporalium cura rerum ac sollicitudine praegravatus, spiritualibus minus possit intendere, tales Officiales singulis oboedientiis satagit deputare, quorum fidei secure eas credere valeat.
  17. Prior, tamquam Superior monasterii sui iuris ad normam Statutorum, est Superior maior ad normam Iuris . Eius est Officiales suos omnes, tam patres quam fratres, cum maturo consilio instituere, destituere, mutare ; nec valent Visitatores in his eum impedire, nisi in actu Visitationis. Debebit in commendanda aliqua oboedientia aliquos consulere, eos maxime inter quos conversatus est is cui eam commendare proponit. Ipsum quoque qui officium suscepturus est permittat libenter mentem aperire antequam aliquid statuatur.
  18. Ille qui alicui officio deputatur, simpliciter mandato pareat, sciens quod, reluctando, non oboedientiam solum offenderet, sed aliquando caritatem etiam erga Priorem, gravibus sollicitudinibus saepe oneratum. In illius dispositione divinae voluntatis signum agnoscens, onus commissum suscipiat et pro viribus suis Priori cooperetur, sciens se ad aedificationem Corporis Christi secundum Dei propositum operam praestare .
  19. Nitatur autem Prior ut res maioris momenti ad Officialium oboedientias spectantes, eis prius auditis communi consensu decidat. Illi vero eius ordinationibus semper filiali animo se subiciant. Ipsos et difficultates eorum paterno affectu noscere discat, eos adiuvet, auctoritati eorum coram omnibus faveat et, si opus sit, caritative eos reprehendat. Ita se gerat ut non de externo ordine tantum videatur sollicitus, sed Spiritui ipse oboediens omnibus caritatem Christi exhibeat. Nam pax et concordia in Domo ex eo pro magna parte pendent quod ipsi Officiales cum Priore unanimes sint et idipsum sentientes .
  20. Licentiam a Priore denegatam non poterit postea dare Vicarius aut Procurator, nisi urgenti necessitate ulterius occurrente; et ideo petitor, etiam non interrogatus, dicet quod sibi a Priore fuerit denegata. Similiter si quis licentiam a Vicario vel Procuratore denegatam a Priore postea petere voluerit, a praedictis fuisse denegatam eidem manifestabit.
  21. Negotia quae per alium expediri possunt, Prior per seipsum non exercet. In Domo, cum iis a quibus assumptus est resideat nec ab ea exeat nisi vera necessitas urgeat. A principio tamen Adventus usque ad primam post Epiphaniam diem et a Quinquagesima usque post Octavas Paschae, propter arctiorem sui custodiam et gregis curam, maior adhuc necessitas adesse deberet ut egrederetur .
  22. Prior in Domo sua cum hospitibus non debet passim et indifferenter comedere, sed dumtaxat cum talibus personis quibus hoc commode negari non poterit, et tunc etiam quanto rarius, tanto melius.
  23. Prior, senectute vel infirmitate impeditus quominus gregem suum pascat et ei regularis vitae praebeat exemplum, humiliter id agnoscens, non exspectabit Generalem Capitulum, sed a Reverendo Patre petet misericordiam. Hortamur autem Diffinitores ne personas senio vel infirma valetudine confectas in Officio Prioris relinquant.
  24. Rector Domus Ordinis Professiones monachorum recipit. Non promittitur ei oboedientia in principio rectoratus, sed tamen oboeditur ei in omnibus tamquam Superiori.
  25. Prior, cuius officium non parvam requirit abnegationem, sibi ipsi verba Guigonis referat, dicentis: Non tibi conandum est ut filii tui, quorum servitio a Domino tuo deputatus es, quod tu vis, sed quod eis prosit, agant. Te enim ad eorum utilitatem, non eos ad tuam voluntatem inclinare debes, quia non ut praesis, sed ut prosis eis, tibi commissi sunt.

Capitulum 24


De tractando consilio«»

  1. Cum iuxta Scripturae doctrinam, qui sapiens est audiat consilia , Priori cunctandum non est Conventum aut eos qui sibi a consiliis sunt consulere, si communi bono profuturum videatur, ut in discernenda voluntate Dei monachos sibi consociet. Quod praesertim opportunum videtur quando agitur de rebus ad communem omnium responsabilitatem vel utilitatem pertinentibus.
  2. Quando consilium quaerit Praesidens, non manifestat ad quid inclinetur, ut quisque quid sentiat libere possit pronuntiare. In tractatibus in quibus requiritur consensus Conventus, norma supra relata (8.9) sequenda est. In ceteris autem tractatibus, quod melius rectiusque existimaverit sine ulla personarum acceptione exsequatur . Non enim ullo iure cavetur ut, quoties aliquis tenetur petere consilium, teneatur etiam illud exsecutioni mandare. Attamen Prior poterit, si res ita fert, rationem iudicii sui monachis intimare, quo facilius cum eo unius mentis effici possint.
  3. Nisi ex Iure ea priventur, vocem in Capitulo habent monachi sollemniter professi, etiam hospites postquam annum integrum in Domo transierunt. Verumtamen qui officium Vicarii, Procuratoris, Magistri novitiorum et Sacristae exercent, statim ac in officio constituuntur vocem habent, sicut et Scriba in Domo Cartusiae. Ceteri qui vocem non habent, deliberationem tamen participare possunt si Priori opportunum videtur. De voce autem activa in electione Prioris alibi tractabimus (38.2). In admissione vero ad novitiatum fratrum et ad Donationem, vocem quoque habent perpetuo donati, etiam hospites qui per annum integrum in Domo manserint. Verbum Conventus, ubi de votationibus agitur, secundum praedictas normas intellegendum est. In novis Domibus statim vocem habent omnes sollemniter professi qui illuc mittuntur, donec adsint sex sollemniter professi eiusdem vel alius Domus.
    In electionibus, maior pars computatur iuxta numerum suffragiorum expressorum; in aliis suffragiis vero iuxta numerum praesentium.
  4. Habet insuper Prior Consilium quod constituitur Vicario, Procuratore et duobus monachis ad minus, e quibus unus a Priore designatur, alter a Conventu eligitur modo descripto alibi sub cap. 37, n. 3. Quae designatio et electio denuo fiant saltem quarto quoque anno. Hoc est Consilium Prioris de quo in Iure , ad quod etiam in quibusdam casibus Prior de consiliariorum consensu alios peritos monachos accersere potest. Quod Consilium saltem quater in anno congregatur, ut de bono communi examinet. Pariter Reverendus Pater Consilium habet constans ex supra memoratis monachis quibus adiungitur Scriba, et eo utitur etiam quando de rebus temporalibus et oeconomicis Domus Maioris Cartusiae agitur.
  5. Secretum autem Consilii et Capituli semper sancte servari debet, cum conscientiam graviter aliquando onerare possit, praesertim quando de personis agitur.
  6. Hoc autem, in tractatibus et consiliis conferendis, omnino tamquam utilissimum rectissimumque servandum est, ut nemo suam vel alterius sententiam contentiose praesumat defendere, ne bonum consilii in discordiam vertatur . Quod si acciderit, Prior reum scandali a consilio excludere potest. Sed e contrario, lata sententia, omnes eam sincere amplectantur, ut sint cor unum et anima una.

Capitulum 25


De Vicario et Antiquiore«»

  1. Prior unum ex suis monachis Vicarium talem sibi eligat in quem possit plenam fiduciam habere et cuius consilio iuvari queat. Qui semper, et praesertim absente Priore, ceteris exemplo et verbo praelucere et omnes in observantia regulari et sancta pace continere, maternamque omnibus sollicitudinem, maxime tentatis, infirmis et afflictis exhibere valeat.
  2. Et quoniam Vicarius repraesentat Priorem et est secunda persona Domus, ubique in Conventu locum tenet antiquioris a parte dextra Prioris.
  3. Prior Vicario dat opportunas facultates ad munus suum exercendum, qui tamen oboedientias intrare non potest nec cum hospitibus comedit aut bibit, quamvis eos visitare possit, impedito Priore. Semper autem meminerit suum officium in claustro contineri.
  4. Absente vel impedito Priore, Vicarius vices eius agit in omnibus liturgicis Officiis, et in cura necessitatum monachorum, iuxta mentem et intentionem Prioris. Monachi ei vicissim quod par est obsequium exhibeant.
  5. Priore et Vicario absentibus, ubique in Conventu Antiquior praesidet et omnia facit quae ad Vicarium absente Priore spectare diximus. Antiquior non est necessario antiquior Professione ; talis enim esse debet ut Prior et conventuales eum possint utiliter consulere et ei haec sancti Iob conveniant verba : In antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia.

Capitulum 26


De Procuratore«»

  1. Fratribus Domus praeficitur a Priore unus e monachis sollemniter professis diligens Procurator ; sic enim eum volumus appellari , qui, quamvis exemplo Marthae, cuius suscepit officium, circa multa sollicitari ac turbari habeat , silentium tamen et quietem cellae non paenitus abicere aut abhorrere debet, sed potius, quantum Domus negotia patiuntur, quasi ad tutissimum et quietissimum portus sinum, ad cellam semper recurrit, ut legendo, orando, meditando, et turbulentos animi sui motus ex rerum exteriorum cura vel dispositione surgentes sedare, et in arcanis sui pectoris aliquid salubre, quod fratribus sibi commissis suaviter et sapienter eructet, possit recondere.
  2. In Domibus vero ubi sunt plures Procuratores, quod in Statutis de uno dicitur, de singulis intellegitur; et quisque in oboedientia a Priore sibi commissa sua munia exercet circa res et personas, sub immediata directione Prioris.
  3. Procurator, universorum sibi a Priore commissorum curam gerens, de negotiis omnibus et sumptibus ad Prioris semper recurrit directionem. Grande aliquid, praeter Prioris licentiam, agere, vendere, emere, accommodare aut donare ne praesumat . Pro negotiis Domus, munuscula dirigere vel recipere potest.
  4. Ea quae nobis debentur ex Ordine, a Procuratore, non a Priore, petenda sunt. Propter hoc tamen patres non intrant ipsius cellam nec aliud cum eo habent colloquium, nisi in loco a Priore designato secundum consuetudinem uniuscuiusque Domus. Quotiescumque autem fieri potest, ad illum scriptis potius recurrendum est. Procurator vero, sicut humilis minister, petita sine nimia mora procurare studeat, eumque omnes semper inveniant festo vultu. Monachi vicissim a molestis instantiis abstineant, et in Procuratorem se gratos exhibeant, qui tempus et vires in commodum fratrum suorum impendit. Quod si Procurator aliquid denegaverit quod ad necessitates communes spectat, ad Priorem recurrere possumus, et hoc quidem semper fieri debet si de re extraordinaria agatur.
  5. Procurator debet omni tempore monachos infirmos visitare qui ecclesiam dimiserunt, et erga eos diligens et benignus esse. Alias patres non visitat nec illorum cellas ingreditur sine licentia, nec cum illis loqui potest extra cellam, nisi invenerit eos colloquium habentes de licentia Praesidentis ; ad ostium tamen potest pauca verba loqui. Sed sollicite caveat ne rumores saeculi in Domo spargat ; proprium enim illius officium est curare ut monachi contemplationis quieti vacare possint.
  6. Circa oboedientias fratrum et corporalem eorum valetudinem Procurator debet esse sollicitus atque eis omni cum caritate attendere. In primis eis praebeat exemplum, qui plus actibus trahuntur quam verbis ; libenter enim Procuratorem imitantur si ipse imitator est Christi. Maxime ei curandum est ne fratres nimiis graventur laboribus ; et ut recollectioni in cella sufficienter vacare possint, tempus laboribus addictum septem horas regulariter non excedat.
  7. Unusquisque fratrum de oboedientia sua respondeat, et vicissim Procurator auctoritati eius faveat in operibus ei commissis. De his Procuratorem consulere debet eiusque voluntati se subicere ; qui tamen fratres debita cum libertate, in quantum res patitur, agere sinit, ut sua munera melius expleant ; et si quid in eorum oboedientiis mutare voluerit, id non facit nisi eis prius consultis vel saltem monitis.
  8. Procurator, sicut etiam alii Domus Officiales, vigilare debet ne officio suo male utens dispensationes vel res non necessarias sibi indulgeat quae aliis nollet concedere.
  9. Circa hospites Procuratorem oportet esse sollicitum, ipsis advenientibus primum occurrere, eosque visitare. Propter quos refectorium dimittere potest, absente Priore. Non passim et indifferenter comedit cum omnibus, sed dumtaxat cum talibus personis quibus hoc commode negari non poterit ; et hoc, quanto rarius, tanto melius. Quamdiu hospites comedunt nullus monachus intersit, nisi Procurator et, absente Priore, Vicarius.
  10. Sede Prioris vacante, cellam eius custodit Procurator, et res in ea contentas integre.
  11. Chronicorum autem Domus scribendorum munus Prior committit Procuratori vel alii idoneo.
  12. Procurator, procurationem dimittens, omnem sollicitudinem vel res superfluas relinquit, ut Christum nudum in desertum sequatur .

Capitulum 27


De infirmis«»

  1. Infirmitas aut senectus nobis novum actum fidei erga Patrem suggerunt, qui nos his aerumnis pressius Christo configurat. Ita, Redemptionis operi singulari modo consociati, intimius cum toto Corpore Mystico Christi coniungimur.
  2. Prior peculiarem sollicitudinem et misericordiam ostendat infirmis, senibus, atque in probationibus positis. Quod omnibus etiam commendatur quibus cura infirmorum committitur. Secundum facultatem Domus, omnia necessaria et expedientia illis caritative subministrentur; omnia obsequia quamlibet privata quae sibi ipsis singuli non possunt facere, ab aliis humiliter compleantur, ita ut felicem se putet cui tale quicquam fuerit imperatum. Qui etiam aliqua nervorum infirmitate laborant, in solitudine specialiter onerosa, omni modo sustententur, ut intellegant se gloriam Deo afferre posse, dummodo confidenter se tradant voluntati Eius, qui Pater est, sui ipsorum obliti.
  3. Infirmi tamen, secundum beati Benedicti sententiam, ne superflua vel impossibilia petendo vel forte murmurando servientes sibi contristent , diligentius admonentur attendere, et ut memores arrepti propositi, ut sanos a sanis, ita aegrotos ab aegrotis saecularibus debere cogitent discrepare , ne, quod absit, occasione infirmitatis animus angustetur et a Domino frustra visitetur.
  4. Isti igitur Christi passiones, illi suadentur attendere miserationes. Hinc isti fortes ad ferendum, illi prompti ad subveniendum. Dumque propter Christum et isti sibi serviri, et illi servire considerant, nec isti superbiunt, nec illi deficiunt, ab eodem utrique Domino mercedem sui praestolantes officii, isti patiendi, illi miserendi.
  5. Tamquam pauperes Christi, contenti erimus medico Domus ordinario vel, si casus exegerit, peritiore medico vicinarum civitatum. Si quis autem pater praeter consuetum medicum ad peritiorem recurrere cogitur, Prior permittere potest ut unam e civitatibus vicinioribus petat, quas Visitatores de consensu Capituli Generalis vel Reverendi Patris designaverint, dummodo eodem die revertatur. Similiter Prior permittere potest ut monachus in nosocomium admittatur, sed Reverendum Patrem informari decet.
  6. Infirmi nostri, solitudinis sectatores, in propria cella, quantum possibile est, necessarias curas accipiunt. Praecepta vero quorundam medicorum, qui forte egressionibus faverent vel remedia curasque proposito nostro adversa proponerent, attendere non tenemur, nam de votis nostris soli coram Deo respondebimus. Cavendum est insuper ne medicamentis abutamur, cum detrimento perfectionis necnon ipsius valetudinis, et Domus gravamine.
  7. In his omnibus nos docili animo Dei voluntati committamus, et meminerimus nos per probationem infirmitatis ad gaudium aeternum praeparari, cum psalmista sentientes : Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in Domum Domini ibimus.

Capitulum 28


De paupertate«»

  1. Monachus pauperem Christum sequi elegit, ut illius inopia ditaretur. Non nitens terrenis, sed Deo, thesaurum in caelo habet, quo tendit cor eius . Nihil igitur tamquam suum considerans, animo paratus est ad resignandum in manibus Prioris sui sponte et libere omnia quae sibi concessa sunt, quoties ille voluerit.
  2. Sollemniter professi separatim nihil habent nisi ea quae eis Ordo concedit ad usum simplicem. Facultatem etiam renuntiaverunt quicquam petendi, accipiendi, donandi aut alienandi sine licentia. Etiam inter nos nihil omnino permutare possumus nec recipere sine licentia.
  3. Professi vero votorum temporariorum ac donati, dum conservant proprietatem bonorum suorum et capacitatem alia acquirendi, nihil personale secum habent, sicut et novitii. Tirones suos Magister separationem a bonis temporalibus et commoditatibus, paupertatisque amorem, singulariter edoceat.
  4. Iuxta Guigonis verbum, si cui monacho, ab aliquo amico vel propinquo, vel vestis vel aliquid huiusmodi missum fuerit, non ei sed alii potius datur, ne quasi proprium habere videatur . Nulla ergo persona Ordinis in libris vel aliis quibuscumque rebus, sui gratia Ordini acquisitis, usumfructum vel alium quemlibet titulum sibi praesumat vendicare, sed illum usum cum gratiarum actione, non ut rei propriae, sed alienae recipiat, si sibi concedatur. Nullus vero umquam pecunias aliquas in sua voluntate habeat aut penes se custodiat.
  5. Quia vero Filius hominis non habuit ubi caput suum reclinaret , in cellis nostris simplicitas et paupertas omnino serventur. Constanti studio superflua et curiosa ab eis removeamus, iudicium etiam Prioris libenter requirentes.
  6. Quicumque in quacumque oboedientia cuiuslibet agit vices nihil omnino in ea sine licentia mutare permittitur. Sed et ipsi monachi in cellis et oboedientiis nihil, nisi prius ostensum et concessum, mutent vel faciant.
  7. Prior providebit omnibus monachis de necessariis ad vestitum. Omnes personae Ordinis albi coloris gerunt habitum et cucullam ; duas tunicas accipiunt, cucullas duas vel tres. Monachi claustri cilicio utuntur et lumbare, non vero conversi nec donati. Cappam nigram omnes novitii ubique in Conventu deferunt. Quando terminos eximus, mantellum deferimus.
  8. Vestimenta nostra nullam curiositatem nec superfluitatem religiosae simplicitati et paupertati contrariam habeant. In omnibus enim huiusmodi Patres nostri aliud nihil curabant, nisi ut frigus arceretur et nuditas tegeretur, aestimantes ad cartusienses certo pertinere attritionem pannorum et universorum quibus utuntur. Illorum mentem sequentes, curemus tamen ut unius cuiusque vestimenta et cella munda sint et decentia.
    Lectum, nisi infirmi simus aut in itinere constituti, secundum monasticam austeritatem componimus.
  9. Instrumenta alicuius pretii iis tantum permittuntur quibus iudicio Prioris necessaria videntur. Instrumenta vero musica proposito nostro non conveniunt, nec ludi cuiuscumque generis. Tamen, ad cantum nostrum discendum, admitti possunt instrumenta quae vocem ducunt vel quae eam inscribunt. Radiophonica instrumenta apud nos paenitus excluduntur.
  10. Quoniam tanta est regionum diversitas ut frequenter quod in una necessarium in altera sit superfluum, et ita nulla possit certa et universalis lex pro omnibus statui, hortamur Priores ut in omnibus subditorum necessitatibus sublevandis, quantum facultates Domorum sinunt, se faciles exhibeant, et Christi caritate moti, nullo modo patiantur in hoc se iuste reprehendi posse, neve sua tenacitate monachos in vitium proprietatis inducant. Paupertas enim eo magis Domino placebit quo magis voluntaria erit. Non enim amisisse saeculi commoditates, sed dimisisse, laudabile est.

Capitulum 29


De temporalium rerum cura«»

  1. Prior non res suas aut hominum curat, sed Christi pauperis, cui de omnibus illum reddere rationem oportebit. Ipsius est ergo Officiales et ministros in administrandis bonis dirigere et ea secundum Deum, conscientiam et formam Ordinis et Statutorum nostrorum discrete dispensare, ac ne quid male expendatur sollicite curare.
  2. Priori noviter instituto Procurator statum principalium bonorum Domus submittit, tam mobilium quam immobilium, ab ipso Priore et a Consilio eius subscribendum. Carta vero huius status in tabulario Domus servanda erit.
  3. Pecunia quae ad cotidianos usus necessaria est in dispositione Prioris vel Procuratoris servatur. Pro negotiis magni momenti litterae de his rebus dispositiones facientes non a Priore solo, sed etiam a Procuratore, subsignari debent.
  4. Prior initio anni, aut alio tempore pro consuetudine Domus, in praesentia sua et Consilii Domus faciat Procuratorem reddere rationem generalem totius receptae et expensae in praeterito anno factae. Et cum Priore omnes inquirant an paupertas a Statutis commendata in Domo vere observetur.
  5. Ad Domorum autem nostrarum sustentationem Patres nostri constituerunt non munera attendere quae mittuntur, sed aliquos annuos redditus Deo dante habere. Non enim propter incerta beneficia onera certa, quae nec portari, nec deponi sine grandi possent periculo, subeunda eis visa sunt , qui vagandi insuper et quaesitandi consuetudinem horrebant.
  6. Credimus tamen quod mediocres facultates ex Dei adiutorio nobis sufficient, si humilitatis, paupertatis, sobrietatis in victu et vestitu et ceteris ad usum pertinentibus, antiqui propositi studium perseveret, et si postremo mundi contemptus et Dei amor, propter quem ferri et fieri omnia debent, profectum in dies accipiat . Ad nos utique spectant verba Domini : Nolite solliciti esse in crastinum, scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis ; primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius.
  7. Procurator ne mercatura ad portas Domus vel etiam intra septa monasterii fiat sollicite advigilabit. Ubi vero huiusmodi commercia iam introducta sunt, si sine scandalo et magna perturbatione fieri potest, omnino tollantur.
  8. Erga saeculares in Domibus nostris etiam nulla mercede laborantes, iustitia sancte servetur, et leges sedulo observentur. De bono animarum eorum Prior sit etiam sollicitus. Verumtamen tales adiutores ne multiplicentur, cum eorum frequentatio spiritui monastico fratrum aliquando obsit.
  9. Prior sine consensu eorum qui a consiliis sibi sunt non praesumat commodare nec dare pecuniam, simul vel per partes, ultra summam a Capitulo Generali taxatam. Insuper caveant Priores ne propinquis vel amicis dent nimia munera, quibus iustitia laederetur, pax periclitaretur et Domus gravaretur.
  10. Bona quae sunt de patrimonio Domus nullus alienet nisi pro Domus magna utilitate, servatisque de Iure servandis. Et si agatur de bonis summam a Capitulo Generali determinatam excedentibus, nil fiat sine consensu Consilii Domus per vota secreta expresso necnon Visitatorum atque Reverendi Patris. Quae etiam sollemnitates simili modo requiruntur ad mutuandam pecuniam, simul vel per partes, quae summam a Capitulo Generali taxatam superaret. Pro expensis vero ad victum, vestitum aliosve ordinarios sumptus non pertinentibus, Consilium Domus consulatur.
  11. Cum aliqua Domus Ordinis, per absolutionem aut mortem sui Prioris, est sui pastoris solatio destituta, nulla in ea paenitus fiat alienatio rei immobilis cuiusquam, aut etiam mobilis, quae adventum novi Prioris sine detrimento Domus exspectare potest.
  12. Si quid datum fuerit monacho sollemniter professo qui in aliena Domo tamquam hospes commoratur, acquiritur Domui in qua hospitatur ; hereditates autem Domui Professionis semper obveniunt. Fructus vero cuiusvis operis a monacho praestiti ad Domum pertinent ubi monachus id operatus est. Quae professo vel donato ratione pensionis aut assecurationis obveniunt, acquiruntur Domui in qua tunc hospitatur ; quae Domus debita pro eisdem contributa solvet. De his omnibus si quod dubium oriatur, iudicium Reverendo Patri Cartusiae vel Capitulo Generali remittatur.
  13. Priores et Procuratores, quantum poterunt, lites et causas fugiant ; non enim decet litigare servos Eius qui dixit : Ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte et pallium .
  14. Quamvis Domui liceat possidere ea quae necessaria sunt ad vitam communitatis secundum formam propositi nostri, omnis tamen species luxus, inordinati lucri ac bonorum cumulationis fugi debet, ut verae paupertatis testimonium perhibeatur. Non enim satis est ut monachi in usu bonorum Superiori subiciantur, sed oportet ut, sicut Christus, revera sint pauperes, quorum thesaurus in caelis est . Nec solum lautitiae, sed nimiae etiam commoditates fugiendae nobis sunt, ut omnia in Domibus nostris simplicitatem propositi nostri redoleant.
  15. Vehicula igitur, machinae et instrumenta ne emantur, nisi re prius mature examinata et eorum necessitate vel utilitate comprobata, quae praesertim attendi potest si ad solitudinem fratrum servandam conferunt vel eorum labori parcunt.
  16. Aedificia nostra sint sufficientia quidem et proposito nostro apta ; simplicitas tamen in eis ubique servetur. Nam Domus nostrae non vanae gloriae vel artis, sed evangelicae paupertatis testimonium perhibere debent.
  17. Igitur omnia curiosa et superflua aedificia omnino prohibemus universis. Utilia vero et commoda nullus Prior facere praesumat sine consensu sui Conventus vel saltem Consilii. Insuper opus est licentia in scriptis data Visitatorum Provinciae, qui prudenter rem examinabunt, et comperient Domum non esse debitis gravatam. Pro expensis huiusmodi, summam excedentibus a Capitulo Generali taxatam, debebit etiam accedere licentia Reverendi Patris. Quod si alter Visitatorum aedificare voluerit, praedictis omnibus condicionibus servatis, tenebitur prius convocare suum Convisitatorem cum alio discreto Priore, qui, examinatis omnibus praedictis, licentiam ei in scriptis dabunt vel, si non probaverint, denegabunt. Et haec intellegenda sunt non de solis novis aedificiis, sed etiam de restaurationibus aedificiorum antiquorum in quibus fit notabilis mutatio structurae.
  18. Nulla nova Domus inchoari potest sine assensu et normis a Capitulo Generali datis. Secundum antiquam Patrum nostrorum consuetudinem, Domus quae fundandae erunt a strepitu viarum distantes in desertis locis aedificentur. Quando de erectione et aedificatione novae Domus agitur, Diffinitores decernant, non tamen sine praevia consultatione Coetus plenarii ; similiter fiat pro suppressione alicuius Domus Ordinis, de cuius bonis providebit Diffinitorium.
    Quantum fieri potest Priores curent ne in possessionibus monasterii vel terris adiacentibus aedificia erigantur vel restaurentur quae postea extraneos attrahere possint.
  19. Hortamur tandem et obsecramus omnes Priores Ordinis nostri in visceribus Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi, qui seipsum totum in ligno Crucis pro nobis impendit, ut omnes pro facultate Domorum suarum toto corde incumbant eleemosynis large faciendis, existimantes quod, quidquid immoderate expenderetur vel retineretur, pauperibus necessitatibusque Ecclesiae furto subtraheretur. Ita communem bonorum destinationem servantes primaevos christianos imitemur, apud quos nullus aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.

Capitulum 30


De stabilitate«»

  1. Monachus perfectam sui oblationem Deo non offert nisi per totam vitam in suo proposito constans sit; quod Professione sollemni libere spondet se praestiturum. Cum igitur illa sit irrevocabilis, priusquam eam emittat, sedens prius cogitet utrum revera velit pro semper Deo se tradere.
    Vi Professionis monachus communitati insertur tamquam familiae a Deo sibi datae, in qua se stabilire habet corpore et spiritu.
  2. Unusquisque ergo, postquam in suo statu consecratus est, sive pater sive frater, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat, atque magis excellat ad uberiorem Ecclesiae sanctitatem, ad maiorem gloriam unius et individuae Trinitatis.
  3. Ut monachus professus ad aliam Domum Ordinis sua petitione transire possit, requiritur consensus Prioris utriusque Domus et Capituli monasterii recipientis, praeter licentiam Capituli Generalis vel Reverendi Patris.
    Gravibus tantum ex causis, idem Capitulum Generale vel Reverendus Pater, vel Visitatores in sua Provincia, aliquem in aliam Domum transferre possunt. Antequam fiat, personae quarum interest consulendae sunt, inquantum fieri potest.
    Nullus autem Prior aut quivis alius monachus sollicitet personas aliarum Domorum vel suae Domus ad aliquam instabilitatem. Praeterea, aequum videtur, si qua Domus personam incompositam ad Professionem receperit, quod eam et sustineat.
  4. Monachi etiam facile non credant se sanas rationes habere ut a Superioribus translationes petere valeant. Imaginatio enim locorum et mutatio multos fefellit, nec decet monachum tanti pendere aeris et ciborum aut hominum qualitatem aliasque huiusmodi varietates.
  5. Quando aliquis monachus ad aliam Domum destinatur, eodem sine mora pergat nec a recto itinere notabiliter divertat. Secum ea tantum ferat quae necessaria sunt pro itinere, nec quicquam mittere sibi faciat.
  6. In Domo ad quam missus est monachus omni caritate suscipiatur, et a Priore sicut filius ipsius Domus tractetur. Ipse vero erga Priorem et ceteros Officiales debitum obsequium ostendat et consuetudinibus ibi vigentibus se conformet. Caveat etiam ne de defectibus rerum vel personarum, quas aliunde in Ordine noverit, indiscrete loquatur ; nec ab aliis de talibus interrogetur. Atque Domum a Providentia sibi assignatam in posterum habeat ut suam familiam quietamque portus stationem.
  7. Iusta de causa Prior, de consensu sui Consilii et cum licentia Capituli Generalis vel Reverendi Patris, monacho professo concedere potest ut extra Domos Ordinis degat non tamen ultra annum nisi causa infirmitatis curandae. Eadem licentia ab ipso Capitulo Generali concedi potest, vel, audito Priore, a Reverendo Patre dummodo a sequenti Capitulo Generali confirmetur.
  8. Novimus quantum patientia et perseverantia in adiunctis nobis a Domino praefixis contemplationi divinorum prosint. Nam impossibile est hominem fideliter figere in uno animum suum, qui non prius alicui loco perseveranter affixerit corpus suum ; mens etiam proposito suo inconcussa inhaerere debet, ut ad Illum appropinquare valeat apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.