Liber 1



Liber 1 : De monachis claustri

Capitulum 3


De monachis claustri«»

  1. Qui nostrae Religionis Patres fuerunt, orientale lumen sequebantur, antiquorum scilicet illorum monachorum quibus, calente adhuc in cordibus effusi Domini Sanguinis recenti memoria, solitariam vitam et paupertatem spiritus profitentibus, deserta repleta sunt . Monachos igitur claustri, eandem viam incedentes, oportet, sicut illi fecerunt, eremos ab hominum habitatione satis remotas , cellasque tum a mundi tum ab ipsius Domus strepitu secretas incolere, sed maxime a rumoribus etiam saeculi seipsos facere alienos.
  2. Qui stabilis perseverat in cella et ea instituitur, ad hoc tendit ut omnis sua conversatio una et iugis efficiatur oratio . Sed introire non potest in requiem istam nisi fortis certaminis labore fuerit exercitatus, tum asperitatibus quibus insistit propter Crucis consuetudinem, tum visitationibus quibus eum Dominus tamquam aurum in fornace probaverit . Sic, per patientiam emundatus, necnon per assiduam meditationem Scripturarum consolatus et enutritus, ac in profundum cordis sui per gratiam Spiritus introductus, Deo iam non servire tantum, sed adhaerere valebit.
  3. Operandum est etiam aliquid manibus, non tam quod animum delectando ad horam detineat quam quod communi hominum legi corpus subiciens, spiritualibus etiam studiis delectationem conservet et nutriat . Monacho idcirco necessaria utensilia in cella conceduntur ne exire de cella compellatur. Hoc enim nequaquam licet, nisi cum ad claustrum aut ecclesiam convenitur , vel occasionibus quae generaliter institutae sunt. Attamen, quanto asperius subivimus propositum, tanto magis ad universorum quae ad usum nostrum pertinent paupertatem astringimur. Oportet enim ut Christi pauperis sequamur exemplum, si Christi divitis voluerimus habere consortium.
  4. Domini amore, oratione ac zelo solitudinis coadunati, monachi claustri seipsos veros Christi discipulos, non tam nomine quam opere demonstrent, mutuae dilectioni studeant, idipsum sentientes ac invicem supportantes, sibimetipsis donantes si quis adversus aliquem habet querelam, ut unanimes, uno ore honorificent Deum.
  5. Intimum etiam nexum in mente teneant patres quo in Christo cum fratribus coniunguntur. Recognoscant se ab eis pendere ut puram orationem in quiete et solitudine cellae Domino offerre possint. Meminerint sacerdotium quo aucti sunt servitium esse Ecclesiae, maxime in membra quae propius sunt, nempe in fratres suae Domus. Honore invicem praevenientes, patres et fratres in caritate vivant, quod est vinculum perfectionis, et fundamentum ac fastigium cuiuslibet vitae Deo dicatae.
  6. Prioris est omnibus filiis suis, monachis scilicet claustri et laicis, in seipso exhibere Patris caelestis dilectionis signum, ac illos in Christo ita colligere ut una efficiantur familia et unaquaeque Domus nostra, secundum Guigonis verbum, vere sit cartusiensis ecclesia.
  7. Quae radicem et cardinem habet in Eucharistici Sacrificii celebratione, quod est signum efficax unitatis. Est etiam vitae nostrae centrum atque culmen, necnon viaticum spiritualis nostrae Exodi qua in solitudine per Christum ad Patrem revertimur. Per totum etiam Liturgiae cursum Christus pro nobis, ut Sacerdos noster, et in nobis, ut nostrum Caput, orat, adeo ut in illo voces nostras, in nobis vocem eius agnoscamus.
    In vigilia nocturna Officium nostrum, secundum morem antiquum, satis protrahitur ; semper tamen discretione temperatur. Ita interna devotio psalmodia nutritur ut de cetero secretae cordis orationi vacare queamus quin fastidium aut lassitudinem generet.
  8. Ex antiqua nostra consuetudine omnis monachus claustri, mira divinae pietatis dignatione, sacro altaris ministerio deputatur. Unde in illo ea harmonia manifestatur quae teste Paulo VI inter sacerdotalem et monasticam exsistit consecrationem ; exemplo enim Christi, sacerdos pariter fit et hostia, in odorem suavitatis Deo , atque per sacrificii Domini societatem investigabilibus Cordis eius divitiis communicat.
  9. Cum Institutum nostrum integre ad contemplationem ordinetur, secessum nostrum a mundo sanctissime servari oportet. Ideo a quocumque pastorali officio excipimur, quantumvis actuosi apostolatus urgeat necessitas , ut in Corpore Christi Mystico munus proprium adimpleamus.
    Habeat Martha laudabile quidem sed tamen non sine sollicitudine et perturbatione ministerium; ferat nihilominus sororem, Christi vestigiis inhaerentem, et quoniam ipse est Deus vacando videntem, spiritum suum scobentem, suamque orationem in sinum suum convertentem, et quid sibi in se loquatur Dominus audientem, sicque, ex quantula per speculum et in aenigmate parte potest, quam est suavis gustantem et videntem, et tam pro ipsa quam pro cunctis taliter laborantibus exorantem. Quae habet non solum iustissimum iudicem, sed etiam fidelissimum advocatum, ipsum videlicet Dominum, qui propositum eius non solum defendere, sed etiam commendare dignatur, dicens: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea; quibus verbis eam ne sollicitudinibus Marthae perturbationibusve quamlibet piis sese insereret excusavit.

Capitulum 4


De cellae et silentii observatione«»

  1. Praecipue studium et propositum nostrum est silentio et solitudini cellae vacare. Haec enim terra sancta et locus est in quo Dominus et servus eius saepe colloquuntur sicut vir ad amicum suum . In quo crebro fidelis anima Verbo Dei coniungitur, sponsa Sponso sociatur, terrenis caelestia, humanis divina uniuntur . Longum tamen iter, per viam aridam et inaquosam, antequam ad fontes aquarum terramque promissionis perveniatur.
  2. Ideo cellae habitatorem diligenter ac sollicite decet invigilare ne quas occasiones egrediendi foras vel machinetur vel recipiat, exceptis his quae generaliter institutae sunt ; sed potius sicut aquas piscibus et caulas ovibus, ita suae saluti et vitae cellam deputet necessariam. Quam si frequenter et levibus de causis exire insueverit, cito habebit exosam secundum illud Augustini : Amicis huius mundi nihil esse laboriosius quam non laborare . Quanto econtra diutius in cella habitabit, tanto libentius , dum tamen in ea ordinate et utiliter se occupet legendo, scribendo, psallendo, orando, meditando, contemplando et laborando. Ipsi interim in usu sit tranquilla auscultatio cordis, quae sinat Deum intrare per omnes portas eius et semitas. Sic pericula, Deo dante, vitabit, quae solitario non raro insidiantur : ut nempe faciliorem viam in cella sequatur, et inter tepidos computari mereatur.
  3. Silentium autem quem fructum afferat scit qui expertus est. Etsi primis temporibus nobis tacere labor, gradatim, si fideles fuerimus, de ipso silentio nostro aliquid nascetur in nobis quod ad plus silentii nos attrahet . Ad quod consequendum statutum est ut ad alter-utrum non loqueremur sine licentia Praesidentis.
  4. Caritatis erga fratres nostros primus actus est ipsorum solitudinem observare ; et si de aliquo negotio colloqui permittimur, sermo noster brevis sit, quantum fieri potest.
  5. Qui cum permissu de cella exierit, extraneis vel domesticis famulis vel etiam monachis sine speciali licentia non loquitur. Sed qui licentiam habet, ne loquatur de negotiis et regimine Domus, aut ullo modo his rebus se immisceat. Non enim expedit habitatori cellae nosse huiusmodi, quae ad Officiales pertinent curanda ; tum etiam hoc totius Domus paci contrarium est . Felix qui solus sedere appetit in silentio .
  6. Cellam alterius sine licentia non intramus. Qui autem permissus venit, non ingreditur repente, sed pulsat ad ostium et exspectat donec habitator cellae ad eum exierit ; tunc huiusmodi licentiam habens religiose salutat et, quamdiu ibi moratur, cellae ostium semiapertum manet.
  7. Cum aliquis est in alterius cella vel alibi per licentiam extra cellam, audita vespertina campana ad Salutationem Angelicam, statim recedere debet, nisi maiorem moram faciendi specialem licentiam habuerit. Non enim licet nobis post Salutationem Angelicam loqui, nec deinde ante Primam, nisi causa notabili exigente.
  8. Si quis vero aliqua re necessaria caruerit vel aliquod periculum institerit, licebit cellam exire et subsidium praestare vel petere et, si tanta necessitas urgeat, paucissimis verbis quod res postulat indicare .
  9. Qui de Ordine nostro non sunt nec ad ipsum Ordinem aspirant in cellis nostris ne hospitentur.
  10. Quotannis per octo dies quieti cellae et recollectioni maiore studio vacant monachi claustri. Quod convenienter occasione anniversarii Professionis suae consueverunt servare.
  11. In solitudinem duxit nos Deus ut loqueretur ad cor . Sit ergo cor nostrum tamquam vivens altare ex quo pura iugiter ante Dominum oratio ascendat ; qua omnes actus nostri quasi imbui debent.

Capitulum 5


De operibus cellae«»

  1. Monachus claustri, in proprio officio divinae legi laboris obnoxius , otiositatem fugit quae secundum Veteres inimica est animae . Humiliter ergo et alacriter amplectitur ea quae ex necessitatibus vitae pauperis et solitariae agenda occurrunt ; hac lege tamen ut cuncta ad divinae contemplationis ministerium, cui integre mancipatur, ordinentur. Praeter enim diversa genera operum manualium, officia omnia quae status eius exigit pensum laboris eius constituunt, ea praecipue quae vel ad cultum divinum vel ad divinae doctrinae studium spectant.
  2. Imprimis, ne vitae religiosae tempus inaniter in cella consumatur, actuose simul et discrete vacare debet monachus claustri studiis ei convenientibus, non quidem ex pruritu discendi vel libros edendi, sed quia lectio sapienter ordinata animam firmius instruit, caelestiumque contemplationi fundamentum praebet. Errant enim qui putant, studio verbi Dei aut ante neglecto aut postea deposito, posse se facile ad interiorem cum Deo coniunctionem efferri . Itaque, medulla sensuum magis quam spuma verborum occupati , divina mysteria eo desiderio cognoscendi scrutemur, quod ex amore procedit et amorem inflammat.
  3. Labore manuum monachus ad humilitatem se exercet, totumque corpus in servitutem redigit ut animae stabilitatem melius consequatur. Unde, temporibus institutis (46.8), vacare licet manualibus operibus quae sint vere utilia. Nam in superfluis aut vanis operibus non decet tempus pretiosum expendere quod ad glorificandum Deum unicuique conceditur. Ab eodem vero tempore non excluditur utilitas lectionis et orationis ; immo semper in laborando saltem ad breves et quasi iaculatas licet orationes recurrere . Aliquando etiam fit ut operum pondera velut anchora quaedam fluctuationi cogitationum imponantur, unde cor fixum in Deo iugiter manere potest sine mentis fatigatione.
  4. Labor servitium est quo cum Christo coniungimur, qui non venit ministrari sed ministrare . Laudandi quidem sunt qui propria industria de supellectile, instrumentis et ceteris rebus quibus in cella utuntur ita curam gerunt ut labori fratrum pro posse parcant. Sed cellam ordinatam et mundam tenere omnibus officio est.
  5. Prior omni tempore patri laborem aliquem vel servitium imponere potest quod ad bonum commune conferat; et hoc libenter et cum gaudio caritatis accipit: nam in die Professionis suae pro humillimo omnium servo recipi petiit. Cum autem aliqua opera monacho claustri commendatur, talis semper sit ut libertas mentis inter operandum servari valeat, neque de lucro vel de termino ad operam complendam sollicitudo oriatur. Solitarius enim, non tam quod agit quam quo intendit prae oculis habens, oportet ut cor pervigil semper custodire possit. Ut monachus autem quietus et sanus in solitudine permaneat, saepe opportunum erit ut aliqua libertate in labore suo disponendo fruatur.
  6. Patres extra proprias cellas ad laborandum, praesertim in oboedientiis fratrum, regulariter non vocentur. Si tamen aliquos ex patribus simul eidem operi deputari accidit, ipsi quidem ad invicem de suo labori utilibus loqui possunt, non autem cum supervenientibus.
  7. Navitas igitur nostra e quodam interiori fonte semper dimanet, ad exemplar Christi, qui cum Patre ita semper operatur ut Pater in eo manens ipse faciat opera . Sic Iesum sequemur in humili occultaque vita eius Nazarethana, sive Patrem in abscondito orantes , sive oboedienter coram Eo laborantes.

Capitulum 6


De custodienda clausura«»

  1. Ab antiquo Ordinis nostri mens fuit ut per strictum rigorem clausurae absoluta nostra Deo dedicatio exprimeretur ac fulciretur. Quanta autem deberet intervenire necessitas, antequam exeundum esset foras, satis apparet ex hoc quod Prior Cartusiae numquam terminos eremi suae egreditur . Unde cum unus et idem Ordo uniformiter et indissimiliter observari debeat a professoribus suis, nos, qui cartusiense propositum suscepimus, a quo et Cartusienses nuncupamur, haud facile admittimus exceptiones ; et si tamen necessitas aliqua exegerit, semper petenda est a Reverendo Patre licentia, praeter casum urgentem et alios in Statutis expressos.
  2. Nullus monachus claustri potest e Domo exire pro negotiis quibuscumque, Priore et Procuratore tantum exceptis, nec quidem sine licentia romanam curiam adire. Tamen, propter inevitabilia negotia civilem administrationem spectantia, Prior alicui permittere potest ut unam e civitatibus vicinioribus petat, quas Visitatores de consensu Capituli Generalis vel Reverendi Patris designaverint, dummodo eodem die revertatur. Porro, qui facultate egrediendi utitur, personas tantum visitet vel loca adeat quae ad negotium pertinent pro quo missus est.
  3. Prior subditos suos ad suscipiendos Ordines ad propriam civitatem mittat vel, si ibi Ordines non conferantur, ad locum viciniorem. Qui vero tantam gratiam accipiunt, dies illos, quantum fieri potest, in solitudine et silentio peragere contendant, praesertim qui in sacerdotes ordinantur, servata erga parentes caritate.
  4. Clausurae autem rigor in pharisaicam observantiam verteretur, nisi illius puritatis cordis signum esset cui soli Deum videre promittitur . Ad istam consequendam magna requiritur abnegatio, naturalis praesertim curiositatis quam circa humana homo experitur. Non debemus novitatum et rumorum quaestu animum nostrum per mundum vagari sinere. Sed contra, in abscondito faciei Domini occultos manere pars nostra est.
  5. Nobis ergo vitandi sunt illi profani libri vel periodica quibus interius nostrum silentium turbari possit. Spiritui Ordinis praesertim contrarium esset diaria, in quibus de rebus politicis tractatur, quovis modo in claustra introducere. Immo Priores monachis suadeant ut in profanis lectionibus valde sobrii sint. Sed haec exhortatio animum requirit maturum et sui iuris , qui sciat sincere amplecti omnes consequentias optimae partis quam elegit, sedere scilicet ad pedes Domini et audire verbum illius .
  6. Verumtamen familiaritas cum Deo cor non angustat sed dilatat, ita ut in Ipso studia et difficultates mundi, magnasque Ecclesiae causas amplecti valeat, quarum par est monachos aliquam notionem habere. Sincera tamen hominum sollicitudo non curiositatis satisfactione, sed intima Christi societate gerenda est. Unusquisque, Spiritum intra se auscultans, discernat quae in mentem admittere valeat quin divinum perturbetur colloquium.
  7. Quod si qua eorum quae in mundo geruntur notitia ad nos casu pervenerit, caveamus ne eam aliis tradamus; sed potius saeculares rumores, ubi eos audivimus, ibi dimittamus . Prioris est enim ea monachis suis referre, de vita Ecclesiae praesertim et de necessitatibus eius, quae non oportet eos ignorare.
  8. Cum personis Ordinis vel aliis, qui interdum ad Domum nostram adventant, colloquium ne quaeramus nisi vera existente necessitate. Non enim cultori solitudinis silentiique tenaci et avido quietis conducit aut alios invisere aut ipsum ab aliis visitari absque causa.
  9. Cum autem scriptum sit : Patrem tuum et matrem tuam honora , clausurae rigorem aliquantum solvimus ad recipiendos parentes aliosve propinquos nostros, duobus scilicet in anno diebus, sive disiunctis sive continuis. Alias vero, nisi Christi caritate aliqua inevitabilis necessitas nobis imponatur, amicorum visitationes et saecularium colloquia vitamus. Scimus enim Deum dignum esse cui hoc sacrificium offeratur, illudque magis quam sermones nostros hominibus profuturum.
  10. Vana etiam esset exterior clausura, si cum extraneis per epistolas frequens haberemus commercium. Litteras nec mittimus nec recipimus, nisi sciente Priore. Ab hac lege eximuntur litterae quae ad Capitulum Generale, ad Reverendum Patrem, ad proprios Visitatores, ad Procuratorem Generalem, ad Scribam necnon ad Sanctam Sedem scribuntur, aut ab eis recipiuntur. Ii etiam qui sub regimine Magistri sunt, liberum cum ipso commercium epistolare habent. A privatis autem colloquiis telephonicis, nisi gravibus in adiunctis, abstinemus.
  11. Spiritualem per epistolas directionem numquam impertimus. Nec ulli nostrum publice praedicare licet. Si enim saeculares ex silentio nostro non proficiunt, quanto minus ex loquela .
  12. Quia eremita doctoris non habet officium , nulla persona Ordinis aliqui libri seu tractatus ut imprimantur procurare praesumat, etiam in foliis periodicis, nisi prius per Capitulum Generale aut Reverendum Patrem fuerint approbati. De colloquiis autem quae a mediis socialis communicationis interdum nobis petuntur, multum caveamus.
  13. Circa confessiones eorum qui de Ordine nostro non sunt, Priores hortamur ut sese difficiles exhibeant, et, nisi necessitas exegerit, nullatenus dictas confessiones admittant, cum natura nostrae Professionis admissionem huiusmodi confessionum omnino recuset. Si forte, ipsa necessitate cogente, istas permiserint, caveant ne in consuetudinem vertantur et quamprimum fieri possit ut abscindantur. Mulieres autem nullatenus ad confessiones faciendas recipiantur, vel ad directionem spiritualem suscipiendam.
  14. In Domibus nostris canonice constitutis servatur stricta clausura iuxta traditionem Ordinis. Intra clausuram mulieres admitti nequeunt. Quando cum mulieribus loquimur, eam modestiam, quae monachum decet, servamus.
  15. Meminerint monachi castitatem propter regnum caelorum quam profitentur, tamquam eximium gratiae donum existimandam esse. Cor enim eorum singulari modo liberat ut facilius Domino amore indiviso adhaerere queant. Sic ipsi arcanum illud evocant connubium a Deo conditum et in futuro saeculo plene manifestandum, quo Ecclesia unicum Sponsum Christum habet. Oportet ergo ut, professionem suam fideliter servare studentes, verbis Domini credant et, Dei auxilio confisi, de propriis viribus ne praesumant, mortificationem sensuumque custodiam adhibeant. Mariae etiam confidant quae humilitate et virginitate Mater Dei fieri meruit.
  16. Quid vero solitudo eremique silentium amatoribus suis utilitatis iucunditatisque divinae conferat, norunt hi soli qui experti sunt.
    Hic namque viris strenuis tam redire in se licet quam libet et habitare secum, virtutumque germina instanter excolere atque de paradisi feliciter fructibus vesci.
    Hic oculus ille conquiritur, cuius sereno intuitu vulneratur Sponsus amore, quo mundo et puro conspicitur Deus.
    Hic otium celebratur negotiosum et in quieta pausatur actione.
    Hic pro certaminis labore repensat Deus athletis suis mercedem optatam, pacem videlicet quam mundus ignorat et gaudium in Spiritu Sancto.

Capitulum 7


De abstinentia et ieiunio«»

  1. Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia eius . Quod praestamus tum aerumnas et anxietates huius vitae suscipiendo, tum paupertatem in filiorum Dei libertate amplectendo propriaeque voluntati abrenuntiando . Secundum monasticam traditionem autem, nostrum est insuper Christum in deserto ieiunantem sequi, corpus castigantes et in servitutem redigentes , ut mens desiderio Dei fulgeat .
  2. Unam abstinentiam qualibet hebdomada faciunt monachi claustri, regulariter feria sexta; quo die pane et aqua contenti sunt . Certis autem temporibus ac diebus ieiunium Ordinis servant, in quo nonnisi semel in die reficiuntur (cf. cap. 48).
  3. Mortificatio carnis non propter obsequium Statutorum solummodo amplectenda est, sed praecipue ut a voluntate carnis exonerati alacrius post Dominum incedamus.
    Quod si quis, in aliquo casu vel tempore procedente, expertus sit aliquam ex observantiis nostris vires suas superare, et ob eam animum suum in sequela Christi retardari magis quam incitari, temperamentum sibi congruum filiali corde cum Priore statuat, saltem ad tempus. Sed, Christi vocantis semper memor, quid valeat facere discernat et, quod Domino per communem observantiam praestare nequit, alio modo offerat, abnegans semetipsum et crucem suam cotidie tollens .
  4. Novitios ergo paulatim assuescere oportet abstinentiis et ieiuniis Ordinis, ut ad rigorem observantiae prudenter et secure contendant sub moderamine Magistri. Qui eos praesertim invigilare doceat ne, sub praetextu ieiuniorum quae eis sustinenda sunt, tempore refectionis sobrietatem transgrediantur. Sic discent spiritu facta carnis castigare, ac mortificationem Iesu in corpore suo ferre ut et vita Iesu manifestetur in corporibus suis.
  5. Secundum observantiam a primis Patribus nostris introductam singularique studio semper custoditam, omnem esum et sumptionem carnium a nostro proposito abiecimus. Quae abstinentia observetur, ut Ordinis proprium atque signum eremitici rigoris in quo Deo dante perseverare intendimus.
  6. Alienum esset a cartusiana sobrietate et voluntaria paupertate de victualibus murmurare, maxime coram Conventu. Non tamen per hoc prohibere intendimus quin quilibet suas necessitates cum modestia et animi resignatione Priori exponere possit, qui suis monachis necessaria iuxta formam Ordinis sufficienter providebit.
  7. Omni tempore frugalitas servetur in cibis, etiam occasione festorum, quamvis tunc liceat aliquo modo laetitiam cordium exterius manifestare. Quod si Prior aliquos abusus forte introductos refrenandos aestimaverit, omnes laeto corde ad eius mandatum se conforment.
  8. Paenitentiae exercitiis, praeter ea quae his Statutis docentur, nullus nostrum indulgeat, nisi Priore sciente et favente. Sed et si cui Prior pitantiam aliquam, seu cibi seu somni, vel alterius cuiuslibet rei facere, aut durum et grave aliquid imponere voluerit, repugnare fas non habemus, ne, cum ei restiterimus, non ei sed Domino, cuius erga nos agit vices, restitisse inveniamur. Licet enim multa sint et diversa quae observamus, nihil tamen sine oboedientiae bono nobis fructuosum futurum speramus.

Capitulum 8


De novitio«»

  1. Qui, divino ferventes amore, saeculum relinquere et aeterna captare cupiunt , cum ad nos venerint, eodem spiritu a nobis recipiantur. Valde ergo oportet novitios, in Domibus ubi instituendi sunt, exemplum observantiae regularis et pietatis, custodiae cellae et silentii invenire, necnon caritatis inter fratres. Quae si defecerint, vix sperandum est ut in proposito nostro perseverare possint.
  2. Candidati autem qui ad nos veniunt, sedulo et circumspecte examinandi sunt, secundum monitum Ioannis Apostoli : Probate spiritus, si ex Deo sint . Certo quippe constat ex bona vel mala receptione et institutione novitiorum, profectum vel defectum Ordinis, tam in merito quam in numero personarum, praecipue pendere.
    Priores itaque de illorum familia, vitaque anteacta, necnon de mentis corporisque habilitate caute inquirere debent ; qua de re prudentes medicos etiam consultare iuvabit, qui propositum nostrum bene noverint. Inter dotes enim quibus pollere debent candidati ad vitam solitariam, temperatum et sanum iudicium imprimis adnumerandum est.
  3. Novitios, antequam vigesimum annum attigerint, recipere non solemus ; insuper ex eis qui postulant admitti, ii tantum accipiantur qui, iudicio Prioris et maioris partis Conventus, sint doctrina, religione, maturitate et corporis viribus sufficientes ad portanda onera Ordinis ; ad solitudinem quidem, sed etiam ad vitam communem satis apti.
  4. In receptione vero personarum provectioris aetatis circumspectiores simus oportet, cum observantiis et formae vitae nostrae difficilius assuescant; ideo nolumus ut ullus recipiatur post peractum quadragesimum quintum annum sine expressa licentia Capituli Generalis vel Reverendi Patris. Quae licentia etiam requiritur ut religiosus qui in alio Instituto vinculo professionis obstringitur, ad novitiatum admittatur; et si agatur de professo votorum perpetuorum, Reverendus Pater consensu Consilii Generalis indiget. Pro admissione personae quae aliquando votis in Instituto religioso obstricta fuerit, Reverendum Patrem prius audire suademur.
  5. Qui quocumque titulo in Domibus nostris vixerunt et postea exierunt, in alia vel in eadem Domo ne recipiantur, quin Reverendus Pater consulatur, et Superiores qui tales personas noverunt. Qui in Ordine nostro novitius vel professus iam antea exstiterit, probationem ab initio resumit.
  6. Quando aliquis venit ad nos volens fieri monachus claustri, primo interrogatur in privato quo motivo et qua intentione hoc velit. Et si revera Deum solum quaerere videtur , de aliquibus examinatur quae tunc nosse oportet : an in humanioribus litteris eam habeat scientiam quae monacho ad sacerdotium promovendo sufficiat ; an etiam cantare possit ; an ullo impedimento canonico teneatur. Postulans autem novitiatum initiare non poterit, nisi linguam latinam sufficienter cognoverit.
  7. His peractis, candidato finis vitae nostrae declaratur, et gloria quam ex nostro consortio cum Redemptionis opere Deo obvenire speramus, et quam bonum sit et iucundum omnibus relictis Christo adhaerere. Sed et dura quoque ipsi proponuntur et aspera, totaque ratio vitae quam subire desiderat prout fieri potest ante oculos ponitur. Ad quae si imperterritus manserit, et promptissime spoponderit propter verba labiorum Domini se custoditurum esse vias duras, Christo commori et convivere volens , tunc demum suadetur ei omnibus qui adversus eum aliquid habent iuxta Evangelium reconciliari .
  8. Post probationem, quae per saltem tres menses nec ultra annum protrahitur, postulans certo die Conventui proponitur, qui alio die de eius admissione suffragium feret.
  9. Quoties candidatus ad aliquem gradum probationis admissurus est, Conventus suffragium fert, quod est deliberativum.
    Quod suffragium sic intellegendum est : si maior pars Conventus consensum negaverit, vel neutra pars praevaluerit, candidatus recedere debet ; suffragio autem affirmativo Conventus pro parte sua se paratum declarat ad suscipiendum candidatum. At Prioris est, ut pater omnium, eum admittere quin tali suffragio obligetur (cf. 24.3 et 37.2).
  10. Praemissis octo diebus recollectionis, postulans in societatem Ordinis sub habitu monachali a Priore recipitur. Sciendum est autem quod absente Priore, nisi de speciali eius licentia, nullus novitius recipi potest.
  11. Novitius pecunias et alias res suas, quas secum forte attulerit, ex integro Priori reddat, ut non ipse sed Prior, vel cui Prior iniunxerit, eas fideliter ad instar depositorum custodiat, cum ipse, relictis omnibus, Christum sit secuturus . Nos autem a novitiis seu ingredi volentibus Ordinem nostrum nihil paenitus exigimus aut petimus.
  12. Novitius publice non reprehenditur ; sed cum offendit instruitur a Priore, a Magistro vel a Vicario, qui tamen caveat ne se novitiorum regimini immisceat. Novitius vel iunior professus, quamdiu sunt sub regimine Magistri, nec in communi colloquio nec in spatiamentis nec in operibus communibus cum sollemniter professis maneant. Ter vel quater in anno tamen, aut pluries iudicio Prioris, novitiatus sodales interesse possunt recreationibus vel spatiamentis cum professis sollemnium votorum, qui caveant ne iuniorum institutioni se immisceant; meminerint illorum spiritum religiosum vel etiam perseverantiam e suo exemplo pendere posse. Novitius autem ab initio novae suae conversationis discat de fratribus cum caritate sentire et in silentio manere.
  13. Novitiatus per duos annos protrahitur; quod tempus a Priore prorogari potest, non tamen ultra sex menses.
  14. Si quis recipitur alterius Instituti religiosi professus perpetuus, sit novitius per quinque annos, quorum ultimum cum professis votorum sollemnium degat, et tunc officiis conventualibus sacerdotis et diaconi fungi poterit.
    Pro eius admissione ad novitiatum, fit ut supra dicitur (8.9) ; similiter post duos transactos annos, dein post duos alteros annos, ac tandem ante professionem sollemnem.
  15. Novitiatus pro monachis claustri peractus, pro monachis laicis non valet, nec vice versa.
  16. Novitius tentationibus non atteratur, quae sectatoribus Christi in eremo insidiari solent ; nec propriis fidat viribus, sed Domino credat, qui vocationem dedit et opus inceptum perficiet.

Capitulum 9


De Magistro novitiorum«»

  1. Novitiorum institutioni praeficiendus est Magister, qui sit vir prudentia, caritate et regulari observantia conspicuus, debita maturitate et experientia rerum Ordinis praeditus, cultor eximius quietis et cellae, qui amorem vocationis nostrae spiret, qui etiam diversitatem animorum intellegat, et iuniorum necessitatibus mentem apertam habeat. Ipsi insuper cavendum est ut, cum de perfectione spirituali alumnorum toto corde sollicitus sit, defectus etiam aliorum noverit excusare.
  2. Valde consultum est ut conversationem cum professis votorum sollemnium non abscindat, quinimmo, ut colloquiis conventualibus saepius intersit, quibus fratres vicissim melius innotescunt et mutua dilectio fovetur. Prior autem invigilet ne Magister secundariis negotiis occupetur, quippe qui cellae et quieti vacare debet, ut exemplum recollectionis apprime praebeat.
  3. Magister circa receptionem novitiorum sollicitus sit et vigil, meritum anteponens numero. Ut enim re simul ac nomine cartusiensis quis fiat, velle non sufficit ; requiritur etiam, cum solitudinis et vitae nostrae amore, quaedam specialis animi et corporis aptitudo, unde noscatur divina vocatio. His attendat Magister, ad quem in primis pertinet tirones examinare et probare. Nec ignoret aliquos defectus, qui primo tempore parvi momenti forte videantur, post Professionem saepius crescere et augeri. Magna quidem res est aliquem recusare vel emittere, et non nisi maturo consilio decernenda ; aliquem autem recipere vel diutius retinere, cui necessarias dotes deesse constet, falsa est et quasi crudelis compassio. Caveat omnino Magister ut novitius plena cum libertate de proposito suo decernat nec eum ad Professionem faciendam ullo modo impellat.
  4. Horis competentibus Magister visitabit novitium et ipsum observantias Ordinis docebit, quas novitium ignorare non oportet. Sedulo insuper curabit ut novitius Statutis Ordinis attente studeat. Magistri est etiam novitii mores informare, in spiritualibus exercitiis eum dirigere et tentationibus eius remedia opportuna adhibere. Sollicitus erit ut alumnorum dilectio in Christum et Ecclesiam in dies augeatur. Quamvis, ad exemplum sancti Patris nostri Brunonis, viscera matris habere debeat, vigorem etiam patris eum oportet monstrare , ut tironis institutio monastica sit et virilis. Novitios maxime solitariam in cella vitam eiusque austeritatem experiri sinat, eosque doceat mutuum sibi praebere spirituale auxilium in caritate sincera et simplici.
  5. Valde quidem prodest studiis et operibus manualibus novitium vacare ; nec tamen satis est ut cellicola occupetur et ad mortem usque laudabiliter perseveret ; aliud requiritur : spiritus nempe orationis et precum. Deficientibus enim vita cum Christo et animae intima unione cum Deo, in caerimoniis fidelitas necnon regularis observantia parum proficerent, vitaque nostra corpori anima destituto iure compararetur. Nihil igitur antiquius habeat Magister quam spiritum hunc inculcare et discrete augere, quo novitii post Professionem magis in dies Deo appropinquent et vocationis suae finem assequantur.
  6. Magister semper redire ad omnis vitae christianae fontes, ad documenta monasticae traditionis et ad primigeniam Ordinis nostri inspirationem satagat. Spiritum sancti Patris nostri Brunonis plene elucidet et sanas traditiones, a Guigone principaliter collectas, ab ortu Ordinis fideliter servatas, tueatur.
  7. Iuniores professi per tres primos Professionis temporariae annos sub Magistri novitiorum regimine remanent, cui valde curandum est ut eos ab initio quidem, sed maxime ultimo anno, solitudini et sanctae libertati vocationis nostrae gradatim assuefaciat. Cum ad sollemniter professos transierint, sub regimine Magistri novitiorum amplius non exsistunt.
  8. Quater in anno, Magister coram Priore eiusque Consilio de statu singulorum novitiorum rationem reddat, et de iunioribus professis etiam interrogatus respondeat. Ipse quoque et Vicarius promovendos novitiatus tirones Conventui praesentare debent, defectus eorum et dotes clare et exacte exponentes. Ad Conventum enim, a Magistro certiorem factum, spectat iudicare et de eorum admissione sententiam ferre.
  9. Prior personalem novitiorum notitiam habeat oportet, atque eorum institutioni superintendat, ita tamen ut Magister eos debita cum libertate regere queat. Magister in rebus muneris sui ad Priorem libenter recurrat et novitios eandem fiduciam erga communem patrem habere doceat.
  10. Novitii autem a secundo anno novitiatus studia incipiant, quae ad eorum monasticam simul ac sacerdotalem institutionem parandam caute moderentur secundum praescripta Rationis studiorum. Monachi autem ad sacerdotium ne promoveantur donec, humana ac spirituali maturitate ditati, hoc Dei donum plenius participare valeant.

Capitulum 10


De Professione«»

  1. Per Baptismum quidem mortuus peccato et Deo sacratus, monachus per Professionem Patri plenius devovetur et a mundo expeditur, ut ad perfectam caritatem rectius tendere possit. Domino firmo et stabili pacto sociatus, mysterium Ecclesiae Christo indissolubili vinculo coniunctae participans, mundo vitam novam, Redemptione Christi acquisitam, testificat.
  2. Cum finis secundi anni novitiatus institerit, novitius, si receptibilis apparuerit, praesentetur Conventui, qui aliquot post dies, re diligenter examinata, sententiam ferat de eius admissione (cf. 8.9). Ipse autem nonnisi plena cum libertate et maturo consilio se obstringat.
  3. Quod si novitius a Priore admissus fuerit, praemissis octo diebus recollectionis, Professione modo infra descripto faciat (36.8-10), et abhinc professus Domus in qua primam emisit Professionem remaneat.
  4. Haec prima Professio ad triennium emittitur. Triennio autem elapso, Prioris est, post Conventus suffragium (8.9), iuniorem professum admittere ad duos annos cum professis votorum sollemnium degendos. Quo in casu monachus temporariam Professionem ad biennium renovabit. Per unum ex his duobus annis, regulariter quidem in secundo, a scholasticis studiis professurus liber sit, ut ad vota sollemnia consideratius se praeparet.
    Notandum autem, quod tempus probationis professi votorum temporariorum, de iudicio Prioris, prorogari potest, sive post triennium antequam cum professis votorum sollemnium degere permittatur, sive post quinquennium antequam sollemnem Professionem emittat. Tempus tamen probationis sub votis temporariis sex annos excedere numquam debet.
    Iusta autem de causa Capitulum Generale vel Reverendus Pater aliquem dispensare potest de tempore quo probatio votorum temporariorum necnon novitiatus protrahi debent, salvo Iure Ecclesiae universali.
  5. Ante Professionem autem primam novitius cedat cui maluerit administrationem bonorum suorum, quorum conservat proprietatem per totum tempus quo temporariis votis astringitur, et de eorundem usu et usufructu libere disponat.
    Ad has dispositiones iusta de causa mutandas et ad quemlibet actum ponendum circa bona temporalia, professus votorum temporariorum licentia Prioris Domus suae professionis indiget.
  6. Quia discipulus, Christum sequens, omnia et semetipsum abnegare debet, ante Professionem sollemnem professurus omnibus bonis quae actu habet renuntiet ; potest vero, si vult, tunc disponere de bonis ad quae ius habet. Nulla persona Ordinis aliquid omnino petat a professo temporario de rebus ipsius, etiam intuitu pietatis et eleemosynae quibuslibet personis faciendae, sed de rebus suis ipse libere, prout voluerit, disponat.
  7. Cum autem tempus sollemnis Professionis institerit, professurus quodam die Capituli, vel pridie, misericordiam petat et recipi postulet pro humillimo omnium servo. Tunc a duobus monachis, quos Prior designaverit, Conventui praesentetur, qui aliquot post dies de eius admissione sententiam ferat (cf. 8.9). Ad eum admittendum Prior indiget insuper consensu Reverendi Patris.
  8. Die statuto professurus in Missa conventuali, post Evangelium vel Credo, Professionem emittit (36.13-14). Tunc enim oblatio suiipsius, quam cum Christo facere intendit, a Deo per manus Prioris accipitur et consecratur.
  9. Professurus autem ipse sub hac forma et his verbis Professionem scribat : Ego Frater N. promitto stabilitatem et oboedientiam et conversionem morum meorum coram Deo et Sanctis eius, et Reliquiis istius eremi, quae constructa est ad honorem Dei, et beatae semper Virginis Mariae et beati Ioannis Baptistae, in praesentia Domni N. Prioris.
    Post autem verbum promitto, si agatur de prima Professione temporaria, addatur ad triennium, et quando haec Professio prorogata erit, exprimatur tempus prorogationis ; si autem de Professione sollemni agatur, dicatur perpetuam.
  10. Notandum quod omnes eremi nostrae ad honorem beatae semper Virginis Mariae et beati Ioannis Baptistae primo dedicantur, quos maxime patronos in caelo habemus.
    Cartula autem cuiusque emissae Professionis, ab ipso professo et a Priore, in cuius manus emissa fuit, subscripta, cum indicatione diei et anni, servetur in tabulario Domus.
  11. Professione facta, qui susceptus est, ita se ab omnibus quae mundi sunt intellegit alienum ut nullius prorsus rei, nec sui quidem ipsius, sine Prioris sui licentia habeat potestatem . Cum enim ab omnibus qui regulariter vivere decreverunt oboedientia magno studio sit servanda, a nobis tamen tanto devotius ac sollicitius, quanto districtius asperiusque propositum subivimus, ne si, quod absit, illa defuerit, tanti labores careant praemio. Hinc Samuel, Melior est, inquit, oboedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
  12. Porro nullus Professionem, sive temporariam, sive sollemnem, facere potest, nisi proprio Priore praesente et celebrante. Qui si legitime fuerit praepeditus, deleget alium Priorem vel alium sacerdotem Ordinis nostri, ut Professionem in suo nomine recipiat; tunc in ipsa Professionis forma dicatur : in praesentia Domni N., a Domno N. Priore delegati. Rectores tamen Domorum Ordini incorporatarum possunt ad Professionem proprio nomine recipere.
  13. Ad exemplum Iesu Christi, qui venit ut faceret voluntatem Patris et, formam servi accipiens, ex iis quae passus est didicit oboedientiam, monachus per Professionem Priori, vices Dei gerenti, se subicit, et ad mensuram aetatis plenitudinis Christi pervenire contendit.