Liber 2



Liber 2 : De monachis laicis

Capitulum 11


De monachis laicis«»

  1. Ab exordiis Ordo noster, tamquam corpus cuius membra non eundem actum habent , patribus et fratribus constat qui, cum pariter sint monachi, eandem vocationem participant, sub diversis tamen formis, quibus cartusiensis familia perfectius suum in Ecclesia munus adimplere valet.
    Quorum primi, de quibus hucusque egimus, monachi claustri sunt, qui in secreto suae cellae vivunt et ad sacerdotium provecti sunt vel provehendi. Alteri, de quibus nunc Domino iuvante dicemus, sunt monachi laici, qui non solitudini tantum, sed labori etiam manuum amplius incumbentes, vitam suam servitio Domini impendunt. Primis fratribus seu conversis decursu temporis altera species fratrum adiuncta est, donatorum scilicet, qui sine votis, mutuae obligationis vinculo Ordini se tradunt propter amorem Christi. Cum vitam monasticam ducant, eos etiam monachos vocamus.
  2. Sicut primi institutionis nostrae patres antiquorum illorum monachorum vestigia calcaverunt, qui solitariam vitam et paupertatem spiritus professi sunt, ita simile propositum prosequi primi fratres nostri, Andreas scilicet et Guarinus, decreverunt. Oportet igitur conversos et donatos e finibus eremi non egredi nisi raro necessitateque cogente, et a rumoribus saeculi se diligenter servare alienos. Illorum demum cellae ita seclusae sint ut intrantes in cubiculum, clauso ostio, cunctisque curis et sollicitudinibus foris relictis, Patrem in abscondito quiete orare valeant.
  3. Absconditam Iesu vitam in Nazareth imitantes, fratres, tempore quo cotidianos Domus labores adimplent, Dominum in operibus suis laudant, mundum gloriae Creatoris consecrantes resque naturales ad contemplativae vitae servitium ordinantes ; horis vero solitariae orationi dicatis, cumque divinis actionibus intersunt, soli Deo vacant. Loca ideo ubi laborant, sicut ea in quibus habitant, ita debent esse disposita ut animi recollectioni faveant et, quamvis necessariis et utilibus munita, mansio revera Dei, non profanae aedes, esse appareant.
  4. Domini amore, oratione, zelo solitudinis et laboris ministerio coadunati, fratres sub Procuratoris moderatione in unum colliguntur. Seipsos igitur veros Christi discipulos non tam nomine quam opere demonstrent, mutuae dilectioni studeant, idipsum sentientes ac invicem supportantes, sibimetipsis donantes si quis adversus aliquem habet querelam, ut sint cor unum et anima una .
  5. Fratres, propriam solitariae vitae formam servantes, necessitatibus Domus, speciali modo sibi commissis, labore subveniunt. Quo auxilio iuvati, monachi claustri silentio cellae liberius vacare possunt.
    Utrique ergo, Ei qui non venit ministrari sed ministrare conformes , alii aliter divitias exprimunt vitae in solitudine totaliter Deo dicatae.
    Diversa est igitur, in uno corpore, utriusque vitae gratia, sed inter eas aliqua intercedit spiritualium beneficiorum communicatio, et ad invicem ita se habent ut altera alteri complementum praebeat. Qua consonantia illud charisma, quod Spiritus Patri nostro Brunoni concredidit, plenitudinem suam obtinet.
  6. Patres, Ordinibus sacris quibus sunt insigniti, non tam dignitatem quam servitium accepisse noverunt. Sacerdotium etiam ministeriale et sacerdotium baptismale laicorum ad invicem ordinantur ; unum et alterum de uno Christi sacerdotio participant . Unusquisque ergo, ad unum finem propositi nostri recto cursu properans, in vocatione perseveret in qua vocatus est.
  7. Prioris est omnibus filiis suis, monachis scilicet claustri et laicis, in se ipso exhibere Patris caelestis dilectionis signum, ac illos in Christo ita colligere ut una efficiantur familia et unaquaeque Domus nostra, secundum Guigonis verbum, vere sit cartusiensis ecclesia .
  8. Quae radicem et cardinem habet in Eucharistici Sacrificii celebratione , quod est signum efficax unitatis. Est etiam vitae nostrae centrum atque culmen, necnon viaticum spiritualis nostrae Exodi qua in solitudine per Christum ad Patrem revertimur. Per totum etiam Liturgiae cursum Christus pro nobis, ut Sacerdos noster, et in nobis, ut nostrum Caput, orat .
  9. Et quoniam Institutorum nostrorum vestigia premere tutissima ad Deum via est, fratres ut exemplaria prae oculis habeant primos Cartusiae conversos qui, nulla adhuc scripta regula, vitae eorum formam ac spiritum tribuerunt.
    Quorum memor, sanctus Bruno, corde exsultans, talia scripsit: De vobis, dilectissimis fratribus laicis, dico: Magnificat anima mea Dominum, quia magnificentiam misericordiae suae super vos intueor. Gaudemus enim quoniam, cum scientiae litterarum expertes sitis, potens Deus digito suo inscribit in cordibus vestris, non solum amorem, sed et notitiam sanctae legis suae. Opere enim ostenditis quid amatis, quidve nostis. Nam cum oboedientiam veram cum omni cautela et studio observatis _ quae est exsecutio mandatorum Dei, et clavis ac signaculum totius spiritualis disciplinae, quae numquam est sine multa humilitate et egregia patientia, quam semper comitatur castus amor Domini et vera caritas _ manifestum est vos sapienter legere ipsum fructum suavissimum et vitalem Scripturae divinae. Ergo, fratres mei, permanete in eo ad quod pervenistis.

Capitulum 12


De solitudine«»

  1. Praecipue studium et propositum nostrum est in silentio et solitudine Deum invenire. Ibi enim Dominus et servus eius saepe colloquuntur sicut vir ad amicum suum , crebro fidelis anima Verbo Dei coniungitur, sponsa Sponso sociatur, terrenis caelestia, humanis divina uniuntur . Plerumque tamen longum est iter quo, per viam aridam et inaquosam, usque ad fontem aquae vivae peregrinatur.
  2. Fratri quidem solitudo exterior attento studio sectanda est, quae saepe non protegitur claustri secessu cellaeque custodia. Exterior vero solitudo nihil prodest nisi mentis quoque solitudo omni tempore, etiam inter laborandum, custodiatur, absque tamen animi contentione.
  3. Quoties Officio divino in ecclesia vel operibus in oboedientiis non occupantur, fratres ad cellam semper recurrunt quasi ad tutissimum et quietissimum portus sinum. In qua quiete et sine ullo quantum fieri potest strepitu manent , ordinem exercitiorum fideliter sequentes et omnia coram Deo facientes in nomine Domini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per Ipsum . Ibi sese utiliter occupant legendo aut meditando, maxime Sacram Scripturam quae est animae cibus , aut intendunt orationi quantum possunt , nullas occasiones egrediendi foras vel machinantes vel recipientes, exceptis his quae generaliter institutae sunt aut ex oboedientia oriuntur. Naturalis homo quippe interdum a silentio solitudinis et quiete refugit ; unde et beatus Augustinus dicit : Amicis huius mundi nihil esse laboriosius quam non laborare . Fratres possunt etiam aliquando, propter spirituale bonum, quibusdam parvis laboribus de consensu Procuratoris in cella incumbere.
  4. In specialibus adiunctis Prior, de Visitatorum consensu, permittere potest ut aliqui fratres cellas claustri occupent, servato patrum silentio et solitudine.
  5. Singulis annis conversi per octo dies, sive continuos sive in duo spatia divisos, quietem et solitudinem cellae tenent ; donati vero saltem per tres dies. Unicuique etiam fratri licet, si libet, semel in mense, aliquo die operibus deputato, eiusmodi recollectioni vacare.
  6. Caritatis erga fratres nostros primus actus est ipsorum solitudinem observare ; si de aliquo negotio colloqui in eorum cella permittimur, vanos sermones vitemus.
  7. Cellam alterius sine licentia non intramus. Qui autem permissus venit, pulsat ad ostium et exspectat donec habitator cellae portam aperuerit ; tunc huiusmodi licentiam habens religiose salutat.
  8. Ut fratres propositum suum melius consequantur, eorum labor ita dividatur ut unusquisque, quantum fieri potest, solus operetur, etiamsi in eadem oboedientia plures sint fratres.
  9. Postquam pulsata est vespertina campana ad Salutationem Angelicam, ad Prioris cellam vel Procuratoris fratres non veniunt nisi vocati. Ab eo tempore cum hospitibus ii soli remaneant qui hospitibus inserviunt. Cum vero est aliquis in alterius cella vel alibi, audita ista vespertina campana statim recedere debet, nisi maiorem moram faciendi speciale habeat mandatum.
  10. Quid vero solitudo eremique silentium amatoribus suis utilitatis iucunditatisque divinae conferat, norunt hi soli qui experti sunt. Hic pro certaminis labore repensat Deus athletis suis mercedem optatam, pacem videlicet quam mundus ignorat et gaudium in Spiritu Sancto .

Capitulum 13


De clausura«»

  1. Quoniam saeculum pro semper reliquimus ut divinae Maiestati incessanter assisteremus, proprii muneris memores, egredi et circumire per loca et civitates horremus. Tantum autem clausurae rigorem servare nihil prodesset, nisi per eam ad illam puritatem cordis tenderemus cui soli Deum videre promittitur . Ad quam consequendam magna requiritur abnegatio, naturalis praesertim curiositatis quam circa humana homo experitur. Non debemus novitatum et rumorum quaestu animum nostrum per mundum vagari sinere. Sed contra, in abscondito faciei Domini occultos manere pars nostra est.
  2. Exteriora negotia, in quantum fieri potest, alicui saeculari mandentur, ne ipsi fratres ad villas et urbes ire cogantur .
  3. Fratres extra clausuram non egrediuntur absque Prioris vel Procuratoris licentia. Sic egressi, ad locum quo ire necesse habent vadunt, sed non ad alium, omnia vitantes quae solitudinis affectum in eis debilitare possint. Quilibet, cum foras mittitur, quam citius commode potest reverti debet et Procuratori de negotio sibi commisso rationem reddere.
  4. Quod si qua eorum quae in mundo geruntur notitia ad nos casu pervenerit, caveamus ne eam aliis tradamus, sed potius saeculares rumores, ubi eos audivimus, ibi dimittamus . Prioris est enim ea monachis suis referre, de vita Ecclesiae praesertim et de necessitatibus eius, quae non oportet eos ignorare.
  5. Quando frater ad vicina loca mittitur, nec escam nec potum a quoquam nec hospitium recipit, nisi aut specialiter iussus aut aliqua inevitabili et inopinata necessitate coactus .
  6. Ostiarius sit erga omnes benignus, religiose compositus et a multiloquio omnino abstineat ; sic enim saecularibus bono proderit exemplo. Si quos autem admittendos vel mansuete repellendos duxerit, id faciat amoenis sed paucissimis verbis. Idipsum servare iubetur quicumque vices eius exsequitur .
  7. Cum scriptum sit : Patrem tuum et matrem tuam honora , nostrum a mundo secessum aliquantum solvimus pro parentibus aliisve propinquis nostris, quos duobus diebus in anno, sive disiunctis sive continuis, nos visitare permittimus. Alias vero, nisi Christi caritate aliqua inevitabilis necessitas nobis imponatur, amicorum visitationes et saecularium colloquia vitamus. Scimus enim Deum dignum esse cui hoc sacrificium offeratur, illudque magis quam sermones nostros hominibus profuturum.
  8. Vana etiam esset exterior clausura, si cum extraneis per epistolas frequens haberemus commercium. Litteras nec mittimus nec recipimus, nisi sciente Priore. Ab hac lege eximuntur litterae quae ad Capitulum Generale, ad Reverendum Patrem, ad proprios Visitatores, ad Procuratorem Generalem, ad Scribam necnon ad Sanctam Sedem scribuntur, aut ab eis recipiuntur. Ii etiam qui sub regimine Magistri sunt, liberum cum ipso commercium epistolare habent. A privatis autem colloquiis telephonicis, nisi gravibus in adiunctis, abstinemus.
  9. Meminerimus etiam saeculares a cartusiensi non exspectare sermonem de vanis rumoribus et de publicis negotiis ; ideo profana et vaniloquia devitantes , nihil nisi coram Deo in Christo scribamus.
  10. Verumtamen familiaritas cum Deo cor non angustat sed dilatat, ita ut in Ipso studia et difficultates mundi, magnasque Ecclesiae causas amplecti valeat, quarum par est monachos aliquam notionem habere. Sincera tamen hominum sollicitudo non curiositatis satisfactione, sed intima Christi societate gerenda est. Unusquisque, Spiritum intra se auscultans, discernat quae in mentem admittere valeat quin divinum perturbetur colloquium.
  11. Quodlibet igitur diarium in quo de rebus politicis tractatur, tamquam spiritui Ordinis contrarium, a monacho nullo modo legi debet. Immo Priores fratribus suadeant ut in profanis lectionibus valde sobrii sint. Sed haec exhortatio animum requirit maturum et sui iuris , qui sciat sincere amplecti omnes consequentias optimae partis quam elegit, sedere scilicet ad pedes Domini et audire verbum illius.
  12. Qui de Ordine nostro non sunt nec ad ipsum Ordinem aspirant in parte aedium fratribus reservata, in quantum possibile, ne hospitentur.
  13. In Domibus nostris canonice constitutis servatur stricta clausura iuxta traditionem Ordinis. Intra clausuram mulieres admitti nequeunt. Quando cum mulieribus loquimur, eam modestiam, quae monachum decet, servamus.
  14. Praeclarum caelibatus charisma, divina gratia concessum, cor nostrum singulariter expedit ut, a Christo comprehensus, unusquisque nostrum totum pro Eo se impendat. Nullum locum relinquit animo angusto nec studio propriae utilitatis, sed cum respondeat ineffabili amori quem Christus nobis exhibuit, amorem in nobis ita amplificare debet ut, invitamento cui nequit resisti, animam ad perfectius semper sui ipsius sacrificium accendat .
  15. Sit igitur in solitudine anima monachi velut lacus tranquillus cuius fluctus, e purissimo fonte spiritus orientes, nec ullo rumore, ab auditu foris introducto, turbati, tamquam speculum nitidum solam Christi ferant imaginem.

Capitulum 14


De silentio«»

  1. In solitudinem duxit Deus servum suum ut loqueretur ad cor eius , sed is tantum qui auscultat in silentio percipit sibilum aurae tenuis qui Dominum manifestat . Etsi primis temporibus nobis tacere labor, gradatim, si fideles fuerimus, de ipso silentio nostro aliquid nascetur in nobis quod ad plus silentii nos attrahet.
  2. Non igitur passim licet fratribus quod vel cum quibus vel quamdiu voluerint loqui . Possunt de suo labori utilibus loqui, sed paucis verbis voceque modesta. Praeter ea quae ad utilitatem laboris pertinent, nonnisi cum licentia loqui possunt sive cum monachis sive cum extraneis.
  3. Cum ergo observatio silentii in vita fratrum maximi sit momenti, oportet ut haec norma sedulo observetur. In casibus tamen dubiis, quos lex non praevidet, unusquisque discrete iudicium ferat utrum liceat sibi loqui et quantum, iuxta conscientiam et necessitates.
  4. Devotio erga inhabitantem Spiritum et caritas erga fratres suos expostulat ut numerum et mensuram verborum suorum fratres ponderent quando eis sermonem licet inire. De colloquio enim longe et inutiliter protracto credendum est, quod magis contristat Spiritum Sanctum et dissipationem infert, quam pauca verba etiam illicita sed mox interrupta. Saepe collocutio initio utilis, cito fit inutilis et postea reprehensibilis.
  5. Fratres cum in aliquem locum conveniunt, qui praeest, tacentibus aliis, adventantibus vel obviantibus respondet .
  6. Obviantes etiam sibi invicem, amica alacritate et humili supplicatione mutuo locum dantes, servato pertranseunt silentio .
  7. Dominicis et Sollemnitatibus, necnon diebus specialiter recollectioni deputatis, diligentius silentium servant et cellam custodiunt. Omnibus etiam diebus post vespertinam Salutationem Angelicam usque ad Primam silentium perfectum ubique in Domo vigere debet, quod non possumus infringere nisi vera urgeat necessitas. Nam hoc tempus noctis, iuxta Scripturae exempla veterumque monachorum sensum, recollectionem Deique occursum singulari modo fovet .
  8. Fratres, sine licentia Prioris, cellas patrum ne ingrediantur, nisi pro opere aliquo necessarie perficiendo et non inconsulto cellae incola, nec cum patribus ubique in Domo loquantur. Possunt quidem suum confessarium vel spiritus moderatorem adire, sed cum eo nonnisi de necessariis pro animae iuvamine sermocinentur. In claustrum mercenarios sine licentia ne introducant. Quando etiam patrum Conventus vadit ad ecclesiam vel regreditur, caveant, in quantum fieri potest, ne claustri tranquillitas turbetur.
  9. Cum personis Ordinis vel aliis, qui interdum ad Domos nostras adventant, loqui nobis non licet sine Praesidentis licentia, quam ipsi nec quaeramus nec cupiamus, nisi legitima ratio aliud postulet. Non enim cultori solitudinis silentiique tenaci et avido quietis conducit aut alios invisere aut ipsum ab aliis visitari absque causa.
  10. Ne praesumant etiam fratres sine licentia cum supervenientibus saecularibus loqui vel fabulari, sed obviantes vel supervenientes tantum licet resalutare, ad interrogata breviter respondere, et quod amplius loquendi cum eis licentiam non habent excusare .
  11. Silentii custodia et animi recollectio specialem a fratribus requirunt vigilantiam, quibus occurrunt multae occasiones colloquendi. In hoc perfecti esse non poterunt nisi ambulare coram Deo diligenter contenderint.

Capitulum 15


De labore«»

  1. Fratres statutis horis operibus incumbunt, ut, necessitatibus Domus subvenientes, labore suo cum Iesu fabri filio, universam creaturam ad laudem gloriae Dei convertant et Patrem glorificent dum totum hominem operi Redemptionis consociant. In sudore enim et fatigatione laboris reperiunt particulam crucis Christi, ex qua propter lumen eius resurrectionis, participes efficiuntur novorum caelorum et terrae novae .
  2. Iuxta antiquas monachorum traditiones, talis labor ad exercitium virtutum in via perfectae caritatis multum confert. Eo enim, homo interior et exterior aeque temperantur, ita ut fratribus melius proficiat solitudo.
  3. De oboedientiis et de omnibus quae habent fratres faciunt secundum Prioris et Procuratoris dispositionem, vires naturae et gratiae dona in expletione munerum sibi commissorum conferentes. Sic per oboedientiam ampliatur libertas filiorum Dei, et hoc voluntario obsequio ad aedificationem Corporis Christi secundum Dei propositum operam praestant .
  4. Procurator erga fratres, sicut Oboedientiarius erga adiutorem, in spiritu servitii auctoritatem exerceant, ita ut caritatem qua Deus illos diligit exprimant. Libenter eos consulant vel audiant, firma sua auctoritate decernendi et praecipiendi quae agenda sunt. Sic omnes in muneribus obeundis activa et dilectione plena oboedientia cooperantur .
  5. Christo Iesu, qui propter nos egenus factus est cum esset dives , adhaerentes, fratres semper in spiritu paupertatis laborant. Omnem praesertim rerum dissipationem vitant, et ne instrumenta perdantur vigilant. Similiter de bona conservatione instrumentorum, maxime machinarum, diligenter curant.
  6. Procuratori ostendunt, si voluerit, res et instrumenta oboedientiarum, nec aliquid pertinens ad oboedientiam sibi commissam ad proprium usum convertunt.
  7. Oboedientiarius sine licentia nihil dare vel recipere potest ; nec ullum opus facit monachis, nisi ea quae de institutione eis debentur. Si qua necessitas acciderit, absente Procuratore, frater ita faciet quemadmodum ipsum, si adesset, facturum fuisse existimaverit, redeuntique quid et quomodo egerit indicabit .
  8. Oboedientiarius aliquem in suam oboedientiam, nisi causa necessitatis, introducere non potest ; introductus transacta necessitate statim recedat, verbis superfluis praetermissis .
  9. Omnes fratres, etiam Oboedientiarii, alias oboedientias cum opus est et eis iniungitur libenter iuvare debent, alter alterius onera cum gaudio portantes .
  10. Recollectio mentis in laborando fratrem ad contemplationem ducet. Ad quam recollectionem assequendam semper in operando ad breves et quasi iaculatas orationes recurrere licet, et nonnumquam etiam opera brevi oratione interrumpere .
  11. Ad eandem recollectionem tuendam, cavendum est ne fratribus opera committantur quae a monastico proposito eos abstraherent, neve ipsi in mercaturis curam impendant, nisi ii qui Procuratorem adiuvant in rebus oeconomicis administrandis.
  12. Cum mercenariis fratres ne laborent ; attamen, si aliquando hoc vitari non possit, ad tale opus iuniores fratres ne mittantur, sed antiquiores et fideliores. Nulli saeculari habitualiter subiciantur. Cum mulieribus ne operentur, nec in aedibus ubi commorantur mulieres.
  13. Fratres, omnia propter Deum agentes, non propter delectationem propriam, observantiam regularem diligunt. Fidelissime ergo statutam temporis dispositionem sequuntur. Quandocumque pulsatur signum quo ad ecclesiam ipsi convenire debent, ad eam, ubicumque sint, praetermissis omnibus properant .
  14. Qui laborem determinatum non habent, tempore a Procuratore statuto veniunt ad eum. Procurator et Oboedientiarii laborem ita disponere satagant ut fratres, horis institutis, silentio cellae et orationi possint vacare ; quo tempore, si specialis laboris inopinata necessitas urgeat, talis labor potius committatur fratri qui divino Officio nocturno non interfuturus sit.
  15. Oboedientiae quae inter se frequens habent commercium, sicut coquina et dispensa, ita disponantur ut caritas et concordia inter eas regnent ac vitentur fractiones silentii. Omnia enim manifestare debent quam bonum et quam iucundum sit habitare fratres in unum .
  16. Alienam oboedientiam nulli intrare licet nisi permisso. Coquinarius, vel eo absente adiutor eius, ac Dispensator, in propria oboedientia comedere possunt. Nullus alius in coquina comedat et bibat, nisi forte de licentia Prioris, et raro.
  17. Infirmarius, ac etiam Coquinarius iique qui specialibus infirmorum necessitatibus providere habent, infirmitate afflictos amore circumdent, immo in patientibus imaginem Christi patientis agnoscant, laetantes quia Christo in eis inservire et eum sublevare possunt.
  18. Vita fratris in primis ad hoc ordinatur ut Christo unitus in eius dilectione maneat . Sive ergo in cellae solitudine, sive etiam in laboribus suis, in mente semper Deum habere , iuvante vocationis gratia, toto corde studeat.

Capitulum 16


De abstinentia et ieiunio«»

  1. Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia eius. Quod praestamus tum aerumnas et anxietates huius vitae suscipiendo, tum paupertatem in filiorum Dei libertate amplectendo propriaeque voluntati abrenuntiando. Secundum monasticam traditionem autem, nostrum est insuper Christum in deserto ieiunantem sequi, corpus castigantes et in servitutem redigentes, ut mens desiderio Dei fulgeat.
  2. Unam abstinentiam qualibet hebdomada faciunt conversi, regulariter feria sexta ; quo die laudandi sunt qui, iuxta antiquas consuetudines Ordinis, pane et aqua contenti sunt. Certis autem temporibus ac diebus ieiunium Ordinis servant, in quo nonnisi semel in die reficiuntur (cf. cap. 48).
  3. Mortificatio carnis non propter obsequium Statutorum solummodo amplectenda est, sed praecipue ut a voluntate carnis exonerati alacrius post Dominum incedamus.
    Quod si quis, in aliquo casu vel tempore procedente, expertus sit aliquam ex observantiis nostris vires suas superare, et ob eam animum suum in sequela Christi retardari magis quam incitari, temperamentum sibi congruum filiali corde cum Priore statuat, saltem ad tempus. Sed, Christi vocantis semper memor, quid valeat facere discernat et, quod Domino per communem observantiam praestare nequit, alio modo offerat, abnegans semetipsum et crucem suam cotidie tollens.
  4. Novitios ergo paulatim assuescere oportet abstinentiis et ieiuniis Ordinis, ut ad rigorem observantiae prudenter et secure contendant sub moderamine Magistri. Qui eos praesertim invigilare doceat ne, sub praetextu ieiuniorum quae eis sustinenda sunt, tempore refectionis sobrietatem transgrediantur. Sic discent spiritu facta carnis castigare, ac mortificationem Iesu in corpore suo ferre ut et vita Iesu manifestetur in corporibus suis.
  5. Secundum observantiam a primis Patribus nostris introductam singularique studio semper custoditam, omnem esum et sumptionem carnium a nostro proposito abiecimus. Quae abstinentia observetur, ut Ordinis proprium atque signum eremitici rigoris in quo Deo dante perseverare intendimus.
  6. Alienum esset a cartusiana sobrietate et voluntaria paupertate de victualibus murmurare, maxime coram Conventu. Non tamen per hoc prohibere intendimus quin quilibet suas necessitates cum modestia et animi resignatione Priori exponere possit, qui suis monachis necessaria iuxta formam Ordinis sufficienter providebit.
  7. Omni tempore frugalitas servetur in cibis, etiam occasione festorum, quamvis tunc liceat aliquo modo laetitiam cordium exterius manifestare. Quod si Prior aliquos abusus forte introductos refrenandos aestimaverit, omnes laeto corde ad eius mandatum se conforment.
  8. Paenitentiae exercitiis, praeter ea quae his Statutis docentur, nullus nostrum indulgeat, nisi Priore sciente et favente. Sed et si cui Prior pitantiam aliquam, seu cibi seu somni, vel alterius cuiuslibet rei facere, aut durum et grave aliquid imponere voluerit, repugnare fas non habemus, ne, cum ei restiterimus, non ei sed Domino, cuius erga nos agit vices, restitisse inveniamur. Licet enim multa sint et diversa quae observamus, nihil tamen sine oboedientiae bono nobis fructuosum futurum speramus.

Capitulum 17


De novitio«»

  1. Qui, divino ferventes amore, saeculum relinquere et aeterna captare cupiunt , cum ad nos venerint, eodem spiritu a nobis recipiantur. Valde ergo oportet ut novitios, Domibus ubi instituendi sunt, exemplum observantiae regularis et pietatis, solitudinis et silentii invenire, necnon caritatis inter fratres. Quae si defecerint, vix sperandum est ut in proposito nostro perseverare possint.
  2. Candidati autem qui ad nos veniunt, sedulo et circumspecte examinandi sunt, secundum monitum Ioannis Apostoli : Probate spiritus, si ex Deo sint . Certo quippe constat ex bona vel mala receptione et institutione novitiorum, profectum vel defectum Ordinis, tam in merito quam in numero personarum, praecipue pendere.
    Priores itaque de illorum familia, vitaque anteacta, necnon de mentis corporisque habilitate caute inquirere debent ; qua de re prudentes medicos etiam consultare iuvabit, qui propositum nostrum bene noverint. Inter dotes enim quibus pollere debent candidati ad vitam solitariam, temperatum et sanum iudicium imprimis adnumerandum est.
  3. Novitios, antequam vigesimum annum attigerint, recipere non solemus ; insuper ex eis qui postulant admitti, ii tantum accipiantur qui, iudicio Prioris et maioris partis Conventus, sint religione, maturitate et corporis viribus sufficientes ad portanda onera Ordinis ; ad solitudinem quidem, sed etiam ad vitam communem satis apti.
  4. In receptione vero personarum provectioris aetatis circumspectiores simus oportet, cum observantiis et formae vitae nostrae difficilius assuescant ; ideo nolumus ut ullus ad statum conversorum aspirans recipiatur post peractum quadragesimum quintum annum sine expressa licentia Capituli Generalis vel Reverendi Patris. Quae licentia etiam requiritur ut religiosus qui in alio Instituto vinculo professionis obstringitur, ad novitiatum admittatur ; et si agatur de professo votorum perpetuorum, Reverendus Pater consensu Consilii Generalis indiget. Pro admissione personae quae aliquando votis in Instituto religioso obstricta fuerit, Reverendum Patrem prius audire suademur.
  5. Qui quocumque titulo in Domibus nostris vixerunt et postea exierunt, in alia vel in eadem Domo ne recipiantur, quin Reverendus Pater consulatur, et Superiores qui tales personas noverunt. Qui in Ordine nostro novitius vel professus iam antea exstiterit, probationem ab initio resumit.
  6. Cum quis ad nos venit petens fieri noster frater, opus est ut nullo legitimo detineatur impedimento rectaque intentione moveatur et ad Ordinis onera ferenda sit idoneus. Quapropter rite interrogetur de omnibus quorum notitia necessaria vel opportuna videtur ad rectun iudicium de eius admissione ferendum.
  7. His peractis, candidato finis vitae nostrae declaratur et gloria quam ex nostro consortio cum Redemptionis opere Deo obvenire speramus, et quam bonum sit et iucundum omnibus relictis Christo adhaerere. Sed et dura quoque ipsi proponuntur et aspera, totaque ratio vitae quam subire desiderat prout fieri potest ante oculos ponitur. Ad quae si imperterritus manserit, et promptissime spoponderit propter verba labiorum Domini se custoditurum esse vias duras, Christo commori et convivere volens , tunc demum suadetur ei omnibus qui adversus eum aliquid habent iuxta Evangelium reconciliari .
  8. Postquam aliquot dies commoratus fuerit apud nos, si Priori constiterit aspirantem recipi posse, mantellum postulantibus proprium accipiet de manu Magistri novitiorum. In laboribus quibusque et oboedientiis exercebitur et divino Officio intererit, ut novae vitae quantocius assuescat. Antequam novitiatum incipiat, per saltem tres menses nec ultra annum in Domo probabitur.
  9. Si postulans repertus fuerit humilis, oboediens, castus, fidelis, religiosus, bene temperatae indolis, aptus ad solitudinem, et in operibus strenuus, tunc proponi poterit Conventui, donatis perpetuis non exceptis. Quae praesentatio fit a Vicario, Procuratore et Magistro, qui dotes et defectus postulantis clare et exacte exponant. Et si totus Conventus vel maior pars eum recipiendum iudicaverit, praemissis saltem quattuor diebus recollectionis, Prioris est eum in societatem Ordinis sub habitu monachali recipere.
  10. Novitius, cum omnia relinquere intendat ut Christum sequatur, pecunias et alias res suas, quas secum forte attulerit, Priori ex integro reddat, ut non ipse sed Prior vel cui Prior iniunxerit eas custodiat. Nos autem ab ingredi volentibus Ordinem nostrum ac novitiis nihil paenitus exigimus aut petimus.
  11. Novitiatus pro monachis laicis peractus, pro monachis claustri non valet, nec vice versa.
  12. Novitiatus per duos annos protrahitur ; quod tempus a Priore prorogari potest, non tamen ultra sex menses. Candidatus, saltem antequam secundum annum incipiat, inter viam conversorum et viam donatorum eligat, sponte quidem et plena cum libertate.
  13. Candidatus qui cum votis perpetuis ex alia Religione ad nostram transit, postulatu ut supra diximus completo, si idoneus sit, admittitur ad novitiatum conversorum, in quo quinque annos manebit antequam ad sollemnem Professionem admittatur.
    Pro eius admissione ad novitiatum fit ut supra dicitur (8.9) ; similiter post duos transactos annos, dein post duos alteros, ac tandem ante Professionem sollemnem.
  14. Si quis in secundo donatorum novitiatus anno constitutus, vel post factam donationem, ad statum conversorum transiturus sit, ad Priorem pertinet ordinem totius probationis determinare, ita ut ista saltem per septem annos et tres menses extendatur, et normae Iuris serventur. Similiter fit quando conversus, novitius vel professus votorum temporariorum, ad donatorum statum transit.
  15. Novitius tentationibus non atteratur, quae sectatoribus Christi in eremo insidiari solent ; nec propriis fidat viribus, sed Domino credat, qui vocationem dedit et opus inceptum perficiet.

Capitulum 18


De Professione«»

  1. Per Baptismum quidem mortuus peccato et Deo sacratus, monachus per Professionem Patri plenius devovetur et a mundo expeditur, ut ad perfectam caritatem rectius tendere possit. Domino firmo et stabili pacto sociatus, mysterium Ecclesiae Christo indissolubili vinculo coniunctae participans, mundo vitam novam, Redemptione Christi acquisitam, testificat.
  2. Novitiatu laudabiliter peracto, novitius conversus Conventui proponitur. Misericordiam in Capitulo toto corpore prostratus petit supplicatque propter amorem Dei se ad primam Professionem sub habitu professorum recipi pro humillimo omnium servo. Aliquot post dies fit ut supra dicitur (8.9).
  3. Ante Professionem temporariam novitius cedat administrationem bonorum suorum et disponat de eorum usu et usufructu, ut supra dictum est (10.5).
  4. Postquam per octo saltem dies spirituali recollectioni vacaverit, die statuto frater in capitulo coram Conventu denuo supplicabit. Tunc de stabilitate, oboedientia, conversione morum ceterisque ad statum conversorum necessariis a Priore monebitur. Postea Professionem ad triennium in ecclesia modo infra dicendo emittet (36.8-10). Omnino curandum est autem ut frater cum maturo consilio de votis emittendis decernat, nec se obstringat nisi plena cum libertate.
  5. Triennio autem elapso, Prioris est, post Conventus suffragium (8.9), iuniorem professum admittere ad temporariam professionem renovandam ad biennium.
    Tempus vero temporariae professionis a Priore prorogari potest, non tamen ultra annum.
    Iusta autem de causa Capitulum Generale vel Reverendus Pater aliquem dispensare potest de tempore quo probatio votorum temporariorum necnon novitiatus protrahi debent, salvo Iure Ecclesiae universali.
  6. Professos temporarios ad Professionem sollemnem admittit Prior post suffragium (8.9) monachorum professorum votorum sollemnium, ad nutum tamen Reverendi Patris. Ad quam Professionem frater etiam bis in Capitulo supplicare debebit, ut de Professione temporaria diximus.
  7. Quia discipulus, Christum sequens, omnia et semetipsum abnegare debet, ante Professionem sollemnem professurus omnibus bonis quae actu habet renuntiet ; potest vero, si vult, tunc disponere de bonis ad quae ius habet. Nulla persona Ordinis aliquid omnino petat a professo temporario de rebus ipsius, etiam intuitu pietatis et eleemosynae quibuslibet personis faciendae ; sed de rebus suis libere, prout voluerit, disponat.
  8. Nullus frater Professionem, sive temporariam, sive sollemnem, facere potest, nisi proprio Priore praesente et celebrante. Qui si legitime fuerit praepeditus, deleget alium Priorem vel alium sacerdotem Ordinis nostri, ut Professionem in suo nomine recipiat ; tunc in ipsa Professionis forma dicatur : in praesentia Domni N., a Domno N. Priore delegati. Rectores tamen Domorum Ordini incorporatarum possunt ad Professionem proprio nomine recipere.
  9. Die statuto professurus in Missa conventuali, post Evangelium vel Credo, Professionem emittit (36.13-14). Tunc enim oblatio suiipsius, quam cum Christo facere intendit, a Deo per manus Prioris accipitur et consecratur.
  10. Professurus autem ipse sub hac forma et his verbis Professionem lingua vernacula scribat : Ego Frater N. promitto … oboedientiam et conversionem morum meorum et perseverantiam in hac eremo, coram Deo et Sanctis eius, et Reliquiis istius eremi, quae constructa est ad honorem Dei, et beatae semper Virginis Mariae et sancti Ioannis Baptistae, in praesentia Domni N., Prioris.
    Quod si de Professione temporaria agatur, addantur post verbum promitto verba quae tempus definiant ; si de Professione sollemni, dicatur perpetuam.
  11. Notandum quod omnes eremi nostrae ad honorem beatae semper Virginis Mariae et sancti Ioannis Baptistae primo dedicantur, quos maxime patronos in caelo habemus.
    Cartula vero cuiusque emissae Professionis, ab ipso professo et a Priore, in cuius manus emissa fuit, subscripta, cum indicatione diei et anni, servetur in tabulario Domus.
  12. Omnes religiosi nostri Ordinis, licet ad alias Domos transmittantur et ibidem sollemniter profiteantur, remanent in posterum professi Domus ubi, elapso novitiatu, primam Professionem emiserunt.
  13. A tempore suae Professionis noverit frater se nihil omnino, ne baculum quidem quo per viam gradiens innititur, sine Prioris habere licentia, quippe cum nec ipsemet suus sit . Cum enim ab omnibus qui regulariter vivere decreverunt oboedientia magno studio sit servanda, a nobis tamen tanto devotius ac sollicitius, quanto districtius asperiusque propositum subivimus, ne si, quod absit, illa defuerit, tanti labores careant praemio. Hinc enim Samuel : Melior est, inquit, oboedientia quam victimae ; et auscultare quam offerre adipem arietum.

Capitulum 19


De Donatione«»

  1. In Domo Dei mansiones multae sunt: apud nos sunt monachi claustri et conversi, sunt etiam donati qui pariter, mundo dimisso, solitudinem Cartusiae petierunt, ut, sub clausurae custodia orationi et labori incumbentes, totam vitam Domino consecrarent. Non raro enim, sanctiores homines in statu donatorum vivere et mori maluerunt, ut, inter beati Brunonis filios adnumerati, eius hereditate sancta fruerentur.
  2. Novitiatu laudabiliter peracto, novitius donatus a Priore admittitur ad Donationem temporariam faciendam, post suffragium professorum votorum sollemnium necnon donatorum perpetuorum (8.9).
  3. Die Donationis, sive temporariae sive perpetuae (36.16-18), futurus donatus, praemissis quattuor saltem diebus recollectionis, sub hac forma et his verbis lingua vernacula scriptam Donationem ante Vesperas coram toto Conventu pronuntiet: Ego, Frater N., propter amorem Domini nostri Iesu Christi et salutem animae meae, spondeo fideliter servire Deo tamquam donatus, oboedientiam et castitatem servaturus et sine proprio vivendo, ad profectum Ecclesiae. Ideo huic Domui me trado, mutua obligatione contracta, ut ipsi omni tempore serviam, disciplinae Ordinis subiacens, ad normam Statutorum.
    Post verbum trado addatur ad triennium, si agatur de Donatione temporaria ; itemque, si haec prorogata fuerit, exprimatur tempus prorogationis ; sin autem agatur de Donatione perpetua, dicatur in perpetuum.
  4. Donatus, quamvis sine proprio vivat, conservat proprietatem et dispositionem bonorum suorum. Attamen ante Donationis perpetuae tempus nemo alienet aut alienari permittat, volente etiam ipso donato, ullum ex bonis ipsius.
  5. Donatus, ab hoc tempore persona Ordinis constitutus, eidem alligatur, et Superiores, si necessitas exegerit, in quamlibet Domum Ordinis eum conferre possunt. Ab Ordine tamen dimitti nequit, nisi in aliqua obligationum suarum graviter deficeret ; tunc enim esset in potestate Prioris, de consensu Consilii, eius Donationem irritare. Cum autem aliquis Donationis contractus solvitur, subscribant ambae partes, Prior scilicet nomine Conventus et ipse donatus, instrumentum quoddam de hac rescissione fidem faciens.
  6. Triennio autem elapso, Prioris est, post suffragium Conventus, donatis perpetuis non exceptis (8.9), donatum admittere ad temporariam Donationem renovandam ad biennium. Tempus vero temporariae Donationis a Priore prorogari potest, non tamen ultra annum.
  7. Transacto probationis tempore, Prioris est, post suffragium Conventus, donatis perpetuis non exceptis (8.9), fratrem admittere sive ad Donationem perpetuam, sive ad regimen quo Donatio tertio quoque anno renovatur ; pro quibus autem renovationibus non iteratur suffragium. Ad Donationem perpetuam requiritur insuper consensus Reverendi Patris.
  8. Quoad Officium divinum ceterasque observantias, donati proprias habent consuetudines, quae eorum necessitatibus adaptari valent ; ita propositum nostrum, unionis scilicet cum Deo in solitudine ac silentio, exsequi potest quisque modo magis sibi congruo. Quam ordinatam libertatem non in occasionem dent carnis, sed in servitium caritatis . Diverso itaque modo Domino inserviunt quin in ipsis vera Deo oblatio minuatur, nec sanctitatis studium. Auxilium etiam Domui perutile praestant, aliquando muneribus fungentes, quibus conversi in suis observantiis impedirentur.

Capitulum 20


De institutione fratrum«»

  1. Iuniores fratres subiciuntur regimini Magistri novitiorum, qui semper erit pater sacerdotio auctus. Sit insuper vir religione, quiete, silentio, iudicio ac prudentia pollens, sincera ardens caritate, qui amorem vocationis nostrae spiret, qui etiam diversitatem animorum intellegat, et iuniorum necessitatibus mentem apertam habeat. Sub eius tutela conversi usque ad sollemnem Professionem manent, donati vero usque ad perpetuam Donationem vel ingressum in regimen quo Donatio tertio quoque anno renovatur.
  2. Cum munus Magistri novitiorum a Procuratore exercetur, ne ipse temporalium rerum sollicitudine praegravetur, istarum curam inter Procuratorem et Subprocuratorem aliquem Prior dividere potest.
  3. Magister alumnos suos instruit ut vitam orationis, in fide et caritate radicatam, e germano verbi Dei fonte hauriant eamque cum propriis sui status operibus, nempe solitudine, silentio, liturgia ac labore apte componant. Promovet etiam Statutorum nostrorum necnon Traditionum Ordinis intellegentiam et amorem. Sollicitus erit ut alumnorum dilectio in Christum et Ecclesiam in dies augeatur. Semel in hebdomada communi tironum institutioni consulit, saltem per dimidiam horam collationem habens, in qua eos maxime spiritum et observantias propositi nostri docet. Novitiis autem amplius temporis in cella conceditur, ut spirituali formationi melius incumbere valeant.
  4. Tirones visitando et simpliciter cum eis privatim colloquendo, dispositiones animarum eorum experitur Magister, ac consilia praebet specialibus necessitatibus ipsorum accommodata, ut unusquisque perfectionem suae vocationis attingere valeat.
  5. Procurator autem, qui occasione officii sui cum fratribus cotidie conversatur, eos exemplo virtutum et vita orationis, quam ipse observabit, ad virtutes et orationem efficacius instruet. Divina enim doctrina vivendo potius quam loquendo intimatur.
  6. A tempore formationis caveatur ne fratres exercitiis communibus plus aequo onerentur, vel observantiis ab Ordine nostro alienis ; invigiletur potius ut vitae orationis ac vero spiritui monastico initientur.
  7. Ad Priorem et ad Magistrum novitiorum pertinet iudicare, pro sua prudentia et discretione, de candidatorum vel iuniorum fratrum idoneitate ad sequendum propositum Ordinis. Ut enim re simul ac nomine cartusiensis quis fiat, velle non sufficit ; requiritur etiam, cum solitudinis et vitae nostrae amore, quaedam specialis animi et corporis aptitudo. Aliquem vero recipere vel retinere diutius, cum necessarias dotes ipsi deesse constet, falsa est et quasi crudelis compassio. Caveat omnino Magister ut novitius plena cum libertate de proposito suo decernat nec eum ad Donationem vel Professionem faciendam ullo modo impellat.
    Quater in anno Magister coram Priore et Consilio rationem reddat de statu singulorum novitiorum donatorum et novitiorum conversorum; de aliis etiam membris novitiatus interrogatus respondeat.
  8. Iuniores fratres ad Magistrum novitiorum liberum habeant aditum et cum eo semper conferre possint, sponte tamen et absque ulla coactione. Quos hortamur ut Magistro simpliciter et fiducialiter suas difficultates exponant, eum accipientes tamquam a divina Providentia electum ut illos dirigat ac iuvet. Similiter cunctis fratribus liber patet accessus ad Priorem, qui, ut pater communis, eos semper benigne recipiet et aliquando in cellis visitabit, erga omnes, sine personarum acceptione, pariter sollicitus.
  9. Fratres seniores, maxime Oboedientiarii, iuniorum cum quibus laborant formationi efficaciter conferunt, exemplum observantiae regularis ac virtutum necnon orationis in cotidianis adiunctis eis praebendo. A colloquiis tamen nectendis, etiam de re spirituali, fere abstineant, quippe qui rebus alienae conscientiae se immiscere non debeant.
  10. Ut vita spiritualis fratrum firmo fundamento innitatur, iuvenibus fratribus initio vitae eorum monasticae aliqua doctrinalis institutio impertietur, cui cotidie tempus aliquod reservabitur. Quae institutio ad hoc tendit ut frater divitiis quae in verbo Dei latent initietur, atque nostrae fidei mysteria personali intuitu percipere valeat, dum fructum solidorum librorum meditando carpere discit. Cuius institutionis impertiendae Prioris, Magistri et Procuratoris munus est, qui communi agent consensu, secundum praescripta Capituli Generalis.
  11. Institutio spiritualis ac doctrinalis fratrum per totam vitam perficienda est . Ad hunc finem consequendum patres, a Priore designati, Procuratori auxiliantur, collationem dominicalem omnibus fratribus impertientes. In qua a festo Omnium Sanctorum usque ad Pascham explanantur Statuta, quorum capitula consueta singulis annis in fratrum Conventu legi debent ; haec collatio, in qua etiam observantiis Ordinis instruuntur, potissimum committitur Procuratori. A Pascha usque ad festum Omnium Sanctorum instructio datur de doctrina, de vita spirituali necnon de Scriptura et de Liturgia, iuxta normas a Priore statuendas ; quae doctrina profunda simul et fratrum captui accommodata sit. Haec duo genera instructionum, si opportunum videatur, aliter distribui possunt, quin tempus unicuique tributum minuatur.
  12. Ita fratres eminentem scientiam Iesu Christi ediscent, si tamen ad eam recipiendam se disponant per vitam silentiosae orationis cum Christo in Deo absconditam . Haec est enim vita aeterna, ut cognoscamus Patrem et quem misit Iesum Christum .