Statuta



Capitulum 1


Prologus»

Gratia Domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.

  1. Ad laudem gloriae Dei, Christus, Verbum Patris, per Spiritum Sanctum a principio homines elegit, quos in solitudinem duceret et intimo amore sibi vellet uniri. Quam vocationem secutus, Magister Bruno anno Domini 1084 cum sex sociis Cartusiae desertum intravit atque exstruxit. In quo loco ipsi et successores eorum sub disciplina Sancti Spiritus manentes , propriam eremiticae vitae consuetudinem experientia docente gradatim formaverunt, quae non scriptis sed exemplo posteris tradebatur.
    Aliis autem eremis ad imitationem Cartusiae fundatis non semel id postulantibus, Guigo Cartusiae Prior quintus propositi institutionem scripto digessit, quam omnes sequendam et imitandam susceperunt, tamquam regulam observantiae suae nascentisque familiae vinculum caritatis. Cum vero cartusiensis propositi Priores a Prioribus et fratribus Cartusiae diu petierint ut in eadem Domo commune Capitulum liceret eis habere, primum Capitulum Generale sub Anthelmi prioratu congregatum est, cui omnes Domus, et ipsa Domus Cartusiae, in perpetuum se tradiderunt. Quo tempore etiam sanctimoniales de Pratobaione sponte propositum cartusiense amplexae sunt. Hoc fuit exordium Ordinis nostri.
  2. Hinc ergo in decursu temporis Capitulum Generale, dum, rerum usu docente vel novis condicionibus occurrentibus, vitae cartusiensis formam aptabat, institutionem nostram stabiliebat ac explicabat. Cum autem ex hac consuetudinum nostrarum continua et accurata accommodatione moles ordinationum gradatim augeretur, anno Domini 1271 Capitulum Generale, tota substantia in unum compacta ex Consuetudinibus Guigonis, Generalium Capitulorum Ordinationibus ac usibus Cartusiae simul collatis, Antiqua Statuta promulgavit. Quibus anno 1368 alia documenta accreverunt, quae Novorum Statutorum  nomine veniunt ; anno etiam 1509 adiuncta documenta Tertia Compilatio appellantur.
    Tres collectiones ergo cum exsisterent, occasione Concilii Tridentini in unum corpus redactae sunt, quod Novam Statutorum Collectionem vocamus. Huius vero tertia editio Constitutione Apostolica Innocentii Papae XI Iniunctum nobis in forma specifica approbata est. Nova autem editio, denuo examinata atque ad Codicis Iuris Canonici tunc vigentis praescripta conformata, a Pio Papa XI Constitutione Apostolica Umbratilem iterum in forma specifica approbata est.
  3. Concilio vero OEcumenico Vaticano II sic iubente, rationis nostrae vivendi accommodata renovatio suscepta est ad mentem eiusdem Concilii decretorum, sanctissime servatis nostro a mundo secessu atque vitae contemplativae exercitiis propriis . Unde Capitulum Generale anni 1971 Statuta Renovata, cooperantibus omnibus Ordinis sodalibus recognita et emendata, approbavit.
    Ut autem cum Codice Iuris Canonici, anno 1983 promulgato, congruerent, eadem Statuta denuo recognita in duas partes divisa sunt, cuius prima, Librum primum, secundum, tertium quartumque complectens, Ordinis Constitutiones continet. Nos itaque humiles fratres, Andreas, Prior Cartusiae, ceterique in Capitulo Generali anni 1989 sedem habentes, haec Statuta approbamus et confirmamus.
    Nolumus tamen ut priora Statuta, maxime antiquiora, in oblivionem eant ; sed etsi vim legis amplius non servent, in praesenti observantia spiritus eorum vigere pergat.
  4. Postremo hortamur omnes Religionis nostrae professores et alumnos, eosque obsecramus per misericordiam et bonitatem Dei (qui tam clementer cartusiensem coetum et familiam a principio ad hodiernum usque diem fovere, dirigere ac protegere dignatus est, omnia nobis abunde suppeditans quae ad nostram salutem perfectionemque conducunt) ut singuli in nostra vocatione et officio conemur per gratitudinem nobis possibilem tam paternae liberalitati et benevolentiae Domini Dei nostri respondere. Quod praestabimus, si ad regularem observantiam, per haec Statuta nobis traditam, sic fideliter et sollicite laboremus, ut nostro homine externo his institutis recte et sicut decet instructo et exculto, ipsum Deum in homine interiori studiosius quaeramus, citius inveniamus, et perfectius possideamus : sicque Domino concedente ad perfectionem caritatis, quae nostrae Professionis et totius monasticae vitae finis est, pervenire et aeternam inde beatitudinem obtinere valeamus.

Capitulum 2


De Guigonis commendatione solitariae vitae«»

  1. Qui solitudinem commendaverunt monachi, testimonium ferre de mysterio voluerunt, cuius divitias experti erant, quod soli vero beati plane exploratum habent. Ibi sacramentum magnum perficitur, Christi scilicet et Ecclesiae, cuius eminens exemplum in beata Maria invenimus ; quod etiam in omni fideli anima totum latet, et ipsa virtute solitudinis altius revelatur.
    In praesenti igitur capitulo, quod ex Consuetudinibus Guigonis sumimus , quasi scintillae quaerendae sunt ex anima eius emicantes, cui Spiritus commisit ut primas leges conderet Ordinis nostri. Haec enim verba quinti Prioris, dum Sacram Scripturam antiqua interpretantur allegoria, recto tamen intellectu sublimem veritatem attingunt, quae nos cum Patribus nostris coniungit in fruitione eiusdem gratiae.
  2. De commendatione vitae solitariae ad quam specialiter vocati sumus, pauca dicemus, scientes eam a multis sanctis et sapientibus et tantae auctoritatis ut eorum vestigia non simus calcare digni copiose commendatam.
  3. Nostis enim in Veteri et in Novo maxime Testamento, omnia pene maiora et subtiliora secreta, non in turbis tumultuosis, sed cum soli essent Dei famulis revelata, ipsosque Dei famulos, cum vel subtilius aliquid meditari, vel liberius orare, vel a terrenis per mentis excessum alienari cuperent, fere semper multitudinis impedimenta vitasse, et solitudinis captasse commoditates.
  4. Hinc est, ut aliquid inde tangamus, quod in agrum ad meditandum Isaac solus egreditur, quod ei non casuale sed consuetudinarium fuisse credendum est ; quod Iacob praemissis omnibus solus remanet, facie ad faciem Deum videt, benedictione simul et nominis in melius mutatione felix efficitur, plus assecutus uno momento solus, quam toto vitae tempore comitatus.
  5. Moyses quoque, Elias atque Elisaeus, solitudinem testis est Scriptura quantum diligant, quantumve per eam in divinorum secretorum revelationibus crescant ; quoque modo et inter homines periclitentur assidue, et a Deo cum soli sunt visitentur.
  6. Sed et Ieremias solus sedet, quia Dei comminatione repletus est. Poscens etiam dari aquam capiti suo, et oculis suis fontem lacrimarum, ut lugeat interfectos populi sui, locum quoque ubi se tam sancto possit in opere liberius exercere postulat dicens, Quis dabit mihi diversorium viatorum in solitudine, tamquam hoc eum in civitate facere non vacaret, hoc modo indicans, quam impediant socii gratiam lacrimarum. Qui etiam cum dixisset, Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei, cui negotio maximum praestat solitudo suffragium, addidissetque, Bonum est viro cum portaverit iugum ab adolescentia sua, ubi nos plurimum consolatur, qui propositum istud pene omnes a iuventute subivimus, adiecit et ait, Sedebit solitarius et tacebit, quia levabit se supra se, omnia pene quae in hac nostra institutione sunt optima, quiete et solitudine, silentio et superiorum appetitione significans
  7. Quae studia suos alumnos quales efficiant postea manifestat dicens, Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis . Quorum, in altero patientia summa, in altero perfecta refulget humilitas.
  8. Ioannes quoque Baptista, quo inter natos mulierum iuxta Salvatoris praeconium maior nemo surrexit , quid solitudo securitatis, quidve utilitatis afferat, evidenter ostendit. Qui nec divinis oraculis quibus praedictum fuerat quod, ab utero Spiritu Sancto repletus, in spiritu et virtute Eliae Christum foret Dominum praeventurus, nec mirabili nativitate nec parentum sanctitate securus, frequentiam hominum fugiens tamquam periculosam, deserta solitudinis tamquam tuta delegit , tamdiu pericula mortemque nesciens, quamdiu eremum solus incoluit. Ubi quid virtutis lucratus quidve sit meriti, Christi baptismus et pro iustitia mors suscepta monstravit. Talis est enim factus in solitudine, ut dignus esset lavantem omnia Christum solus lavare, et pro veritate nec carcerem nec mortem declinare.
  9. Iesus ipse Deus et Dominus, cuius virtus nec secreto iuvari nec publico poterat impediri, ut suo tamen nobis consuleret exemplo, priusquam praedicaret vel signa faceret, tentationibus atque ieiuniis quasi probatus est in solitudine. De quo Scriptura refert quod relictis turbis discipulorum, in montem solus ascenderet orare. Qui et imminentis iam tempore Passionis, Apostolos relinquit solus exoraturus, isto vel maxime insinuans exemplo, quantum solitudo prosit orationi, quando comitibus licet Apostolis, non vult mixtus orare .
  10. Et, ne mysterium hic nobis omnibus maxime observandum silentio praetereamus, idem Dominus et Salvator humani generis per se dignatus est vivum atque primum nostri Instituti exemplar praebere, cum sic in deserto solus degeret orationi et internis vacans exercitiis, ieiunio, vigiliis ac ceteris paenitentiae fructibus macerans corpus, per arma spiritualia tentationes et adversarium nostrum superans.
  11. Iam vos ipsi, sancti ac venerabiles Patres Paulus, Antonius, Hilarion, Benedictus, et ceteri nobis innumerabiles, quantum in solitudine mente profecerint per vos considerate, et probabitis suavitates psalmodiarum, studia lectionum, fervores orationum, subtilitates meditationum, excessus contemplationum, baptismata lacrimarum, nulla re magis quam solitudine posse iuvari.
  12. Non autem haec vobis pauca quae diximus sufficiant exempla ad suscepti laudem propositi, sed ipsi potius vobis plura coacervate, vel de rerum usu praesentium, vel de Sanctarum paginis Scripturarum.