Ordinis Cartusiensis

This site is no longer updated.
New website of the Carthusian Order

Carta de Dom Guigo I
Ad ignotum amicum de vita solitaria

  1. Reverendo… G. servorum Crucis qui sunt Cartusiae minimus : « Christo vivere et mori » (Cf. Phil 1,21).
  2. Aliquis aliquem, ego illum praecipue reor esse felicem, non qui superbis extolli honoribus ambit in palatio, sed qui humilis rusticari eligit in heremo, studiosus philosophari diligit in otio, solus sedere appetit in silentio (Cf. Lam 3,28).
  3. Nam fulgere honoribus, celsum esse dignitatibus, res est meo judicio minus quieta, subjecta periculis, obnoxia curis, multis suspecta, nullis secura. Laeta in exordio, perplexa in usu, tristis in fine. Indignis applaudens, bonis indignans, utrosque plerumque deludens. Et cum miseros faciat muitos, neminem reddit beatum sive felicem.
  4. At vita pauper et solitaria, in principio gravis, in provectu facilis, in exitu efficitur coelestis, in adversis constans, in dubiis fida, in prosperis modesta. Sobria in victu, simplex in habitu, pudica in verbis, casta in moribus. Maxime ambienda, qui a minime est ambitiosa. Pro commissis saepe compungitur malis, instantia vitat, cavetque futura. Praesumit de misericordia, diffidit de meritis, coelestibus inhiat, terrena fastidit, probatos mores enixe expetit, constanter retinet, perenniter servat. Jejuniis insistit propter crucis consuetudinem, eduliis acquiescit propter carnis necessitatem. Summo utrumque moderamine dispensans, qui a comprimit quoties prandere studuit guIam, quoties abstinere jactantiam. Intendit litteris, sed maxime canonicis et religiosis, in quibus eam magis occupat medulla sensuum, quam spuma verborum. Quodque magis mireris vellaudes, sic est continua in otio, quod nunquam est otiosa. Sua namque officia ita multiplicat, ut ei frequentius temporis desit spatium, quam variae actionis negotium. Et saepius de temporis fraude conqueritur, quam de operis fastidio.
  5. Sed quid plora ? Felix quidem materia est suadere otium, sed haec adhortatio animum sui juris requirit, qui sui sollicitus, alienis vel publicis implicari negotiis contemnat. Qui Christo quietus sic militet, ut nolit esse simul Dei miles, et mundi satelles. Qui fixum teneat se non posse hic gaudere cum saeculo, et in futuro regnare cum Domino.
  6. Sed parva sunt ista et his similia, si recorderis quid biberit ad patibulum, qui te invitat ad regnum. Velis nolis, oportet ut Christi pauperis sequaris exemplum, si Christi divitis volueris habere consortium. Si compalimur, dicit Apostolus, el conregnabimus (Rom 8,17), si commorimur et convivemus (II Tim 2,11-12). Ipse etiam Mediator duobus discipulis postulantibus ut alter eorum ad dexteram ejus sederet, et alter ad sinistram, respondit : Poieslis bibere calicem quem ego bibiturus sum ? (Mt 20, 21-22) Ubi significayit quod ad promis convivia patriarcharum et ad nectar coelestium poc lorum, per terrenarum calices amaritudinum perveniretu.
  7. Quia in se amicitia fiduciam nutrit, et tu o unice Christo dilecte, mihi carus ex quo notus semper fuisti, hortor, moneo, rogo, ut cum sis providus, prudens, doctus et ingeniosissimus, illud pauxillum aetatis tuae quod nondum est consumptum, mundo subtrahas, et ipsum Deo sacrificium vespertinum (Ps 140,2) igne caritatis supposito adolere (Cf. Lev 1,17) non differas, ut exemplo Christi ipse sacerdos sis pariter et hostia, in odorem suavitatis Domino (Eph 5,2) et hominibus.
  8. Ut autem plenius accipias quo totius sermonis impetus vergat, prudenti discretioni tuae breviter signifit quod animi mei votum. simul est et consilium, quatenus,em sicut vir generosi animi ac magnifici, ordinis nostri prop situm aeternae salutis intuitu aggrediaris, et Christi novus tyro effectus, divinis excubiis in castris coelestis militiæ accinctus gladio tuo super femur tuum (Ps 44,4) propter timor, nocturnos (Cant 3,8), invigiles.
  9. Cum itaque res incepto honesta, effectu facili consummatione felix moveatur, postuletur, quaeso, ut in prosequendo tam justo negotio, quantum divina e grati: tibi favor annuerit, adhibeas industriam. Ubi autem vel quando id facere debeas, sollertiae tuae eligendum relinqu lnducias inire vel moras expedire tibi minime credo.
  10. Sed de his non ibo longius, ne sermo rudis et incultus te palatinum et curialem offendat. Finem igitur et modum habeat epistola, quem nunquam circa te caritatis habebit affectio.
© 1998-2022 Ordinis Cartusiensis